Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/160

Cette page n’a pas encore été corrigée

14^ Correspondance.

{avec ou sans la collaboration de Clauberg), nous le reproduisons dans le même caractère que les documents qui se rapportent au phi- losophe..

��RESPONSIONES RENATI DES CARTES

AD QUASDAM DIFFICULTATES

EX MEDITATIONIBUS EJUS, ETC.,

AB IPSO HAUST^E

��Egmondae, april. i6. 1648.

iMkdit, I, P. 8 : vel a sensibus, vel per sensus...

A sensibus, videlicet' visu, quo colores, figuras et simiiia omnia percepi ; prœter illum autem accepi rdlqua per sensus, scilicet^ per auditum, quia ita a parentibus, prœceptoribus aliisque hominibus accepi et hausi ea quae scio. Non potest hîc objici, omitti hîc prin- cipia communia et ideas Dei et nostri, quœ in sensibus nunquam fuere [Med., p. 34). Nam 1° eas etiam sic accepijoer sensus, scilicet auditum. 2° Considérât hîc auctor homineni qui primo philosophari incipit, quique ad ea tantùm attendit quse scit se nosse. Nam, quantum ad principia communia et axiomata, exempli gratiâ, im- possibile est idem esse et non esse, attinet, ea homines sensuales, ut omnes ante philosophiam sumus, non considérant, nec ad ea atten- dunt ; sed quia tam clare sibi innata sunt, et quia ea in semetipsis experiuntur, omittunt, et non nisi confuse considérant, nunquam verô in abstracto et separata a materiâ et singularibus. Si enim ita considerarent, nemo de iis dubitaret ; et si id fecissent Sceptici, nemo unquam Scepticus fuisset, quoniam ea ab eo, qui attente ad illa animadvertit, negari non possunt. 5° Hîc pr^cipue de re exis- tente agitur, an ea sit.

I. videlicet. conjecture. MS. : signe abréviatif. — 2. scilicet, id.

�� �