Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, IV.djvu/704

Cette page n’a pas encore été corrigée

690 Correspondance. ii, 1S8-159.

fcire exiftimarant,antequam à me moniti fuiffent; qua in re videbantur mihi idem facere, ac fi puer aliquis, nihil praeter literas Alph'abeti edo&us, ia&aret fe fcire quicquid in libris exilât, quippe quia praeter illas lite- ras nihil in illis continetur. 5

Quid de scriptis meis sit sentiendum, cognoscam ex priuatorum iudicio; quod si erit ad laudem, videbo quantum apud Magnâtes valiturum sit, & an bonum publicum curent; sed, ut dicam quod sentio, nondum mihi satis constat, an satius sit futurum ambiri, an negligi.

Soient Magnâtes a Machinarijs nouum aliquod in- uentum proponentibus petere ut experimentum exhi- beant; sed ab eo, qui id quaerere aggredietur, quod nemo hactenus inuenit, luculentius specimen spectari i5 nequit, quàm si ostendat se istiusmodi multa iam in- uenisse : estque hoc argumentum longe certissïmum, quandoquidem omnium minime adulterationem pati- titur demonstratio, de quâ nempe ratio immédiate iu- dicat; cum è contra Circulatorum specimina persaepe 20 decipiunt; &, si licet dicere, ipsa miracula à Diabolo adulterantur.

Nondum ausim asserere ea, quae profero, vera esse naturae principia a ; sed saltem dicam, me, illa pro prin- cipijs assumendo, mihi in plerisque omnibus, quae ab 25 illis pendent, satissacere solere; & video mihi nihil moram facere, quin in veritatis cognitione semper nonnihil progrediar.

Mihi non dolet me multorum operâ in eâ quam fcis occafione eguifie; ingrati animi eft nemini debere 3o

a Cf. Discours de la Méthode, p. 76.

�� �