Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, IV.djvu/481

Cette page n’a pas encore été corrigée

ii, 9 î-94- CDXLII. — Juillet 1646. 467

» tudinis, duos globos ligneos è regione ponerem, ita vt distarent ab inui- » cem duabus vlnis, tantum aquae inter hos globos flueret, quantum duae » vlnae possent capere. Si vero approximentur hi duo globi, aut vnus illo- » rum, ita vt non distent amplius ab inuicem nisi vnica vlna, quid acce- • det inde, nisi quod aliquœ partes aquae, quae fluebant inter hos globos, » postea fluent versus littora? Nullus enim motus nouus débet apparere » in aqua aut globis, quia nihil de nouo canalem ingreditur; et si aqua » fluens est vndique xqualiter agitata et fluens, dicti etiam globi à se » œqualiter seiuncti fluent. »

« Responsio*. »

« Si attendisset Vir Clarissimus ad naturam grauitatis, vidisset quod » terra vndique inuoluitur materia cœli eodem modo, ac si inuolueretur » muro aheneo ; partes enim, quae sunt in isto vortice, ita sunt libratx, » vt sine aliqua causa non possint euagari ; nullam autem hic assignat » Vir Clar. Cur autem terra centrum assidue mutet ob prœsentiam Lunx, » [ demonstratum est eodem articulo, vbi dicit Autor locum terra; non » determinari in isto vortice, nisi ab aequalitate materiae cœlestis. Simi- » liter demonstratum cst b , cum spatium, inter quod Huit materia cœlestis, » redditur angustius, eam ibi celerius fluere ; quod autem non admittit » ideo magis premere superflciem aëris et aquae, id nullà cum ratione » negat; nam experientia testatur, quod vbi corpus fluidum comprimi- » tur, effluit versus locum vbi minus comprimitur. »

« Art. 5o part. 4. » X

« Aqua maris in maiori parte littorum nec regulariter nec modo adra- » tionem sui motûs reddendam facili, mouetur. Multa enim maria sunt » sine aestu ; in quibusdam quatuor horas ascendit mare, et octo descendit: » in alijs septem ascendit et quinque descendit. In noua Francia, vt à » cumplurimis in illas regiones navigantibus nautis mihi assertum est. » sine vlla régula nota mouetur mare, praesertim circa terras; aestus enim » per octo dies aliquando in vnam partent fluunt, et postea duas tantum » horas in aduersam; aliquando ter aut quater mutantur aestus in vnico » die; in fluminibus tamen Sancti Laurentij et alijs sunt magis ordinati. »

« Art. 5i part. 4. » XI

« In solstitijs œstus sunt maiores quam inter solstitia et a;quinoctia, et » tamen secundum rationem hîc allatam deberent cestus magis ac magis » vsque ad solstitia minuere; et magis semper crescere à solstitijs vsque » ad asquinoctia, quod est contra experientiam. | Nam œstus solstitiorum » sunt maiores, quam aestus qui sunt medij inter solstitia et œquinoctia. »

a. « Réponse de M r Picot. » (Inst.)

b. Art. 49 part. 4.

�� �