Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, IV.djvu/477

Cette page n’a pas encore été corrigée

u.85-86. CDXLII. — Juillet 1646. 463

» cceli, quia lumen rerlectunt, non aduertit quod quxdam corpora, etsi » pellucida, magis apta sunt ad motum, quam opaca, quod demonstratur » art. i2i, 122, i23 a . Et quia in fluminibus videmus festucas et alia cor- » pora ad motum inepta pelli versus littora, debebat concludere ideo » astra debere expelli versus centrum, non autem versus circumferentiam » vorticis; cuius rei ratio est, quod, cum partes aquae sint magis agitatœ, » quam istae festucae, tendunt magis ad continuandum suum motum se- » cundum lineam rectam, et ideo eas expellunt à suo cursu, et propellunt » versus littora. Videbit autem quomodo Planeta non perueniat ad cen- » trum, sed suspensus maneat ad quandam distantiam, et demonstratio- » nem huius rei, si légat art. i6o b . »

« Terram autem. quam incolimus, non esse solidissimam sciet, si at- » tendat ad eius formationem, et facile possumus concipere alia corpora » longe magis solida ; nec dubium est quin esse possint in rerum natura ; » an autem successu temporis possit fieri Planetam aut longius à centro » vorticis recedere, aut fortasse accedere ad illud, talis disquisitio non » est huius loci. Quod autem subiungit homines, eam premendo, posse » eam reddere solidiorem, non credet, si attendat ad vires hominum, et » vim materiae ccelestis eam circumfluentis. Verum Autor idem quod Vir » Clar. videtur innuere, sub finem tertij art. partis 4 ; sed alise debent » esse causae propter quas materia, quae est intus versus I, non ita con- » densetur, nec omnes sciri possunt ; quamobrem, cum sciamus terram » esse suspensam ad distantiam quam obtinet, hoc rit, sine dubio, quia » talem habet proportionem cum globulis cœlestibus eam circumrluen- » tibus. Nec est verum quod materia primi elementi, qux- est versus cen- » trum, non renouatur ; nam ingreditur semper noua per polos terras, » simul cum particulis striatis, sed non expurgatur vt in Sole. »

« Contra fig. art. 120 part. 3. » VI

« Circa motum Cometa;, in figura huius pagina; depictum, posset ali- » quis qua_'rere, quid tandem fiet de illo Cometa. Semper aeternumque » migrare de vortice in vorticem, et motu extraordinario moueri, non » videtur rationi consentaneum ; ex altéra parte, Cometarum soliditas, » figura et magnitudo non est idonea ad descendendum vsque ad termi- » num sideris alicuius satis vicinum, vt possit illius esse Planeta. Quid »> tandem igitur de tali Cometa accidet ? mouebiturne semper per diuersos » vortices, an potius in vno quam in alio remanebit ? Namque descripta

  • Cometa; soliditas, et omnium vorticum eadem materia eiusque materia;

» similes motus non permittunt vni potius quam alteri vortici, huic Co- » metae, vt Planeta fiât, locum prœbere ; nulla enim in vorticibus, nisi » paruitate et magnitudine, est disparitas, vt alibi dictum est. »

a. Part. 3,

b. Ib. Lire : art. 140.

�� �