Page:Chronique d une ancienne ville royale Dourdan.djvu/430

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
414
PIÈCES JUSTIFICATIVES.

igitur, per confessiones partium et inspectionem privilegii de Clarofonte rei veritate plenius intellecta, abbati et conventui Sancti-Carauni Carnotensis adjudicavimus quintam partem magnarum decimarum de terris ab antiquo cultis in territorio quod dicitur de Biaurepère, in parrochia Sancti Germani de Dordano.

« Ipsos vero abbatem et conventum de Clarofonte condempnamus in decem sextarios soliginis pro eo quod ex inde perceperant, ut eos dictis abbati et conventui Sancti Carauni restituant et de cetero eos ibi decimam percipere permittant. Eisdem etiam canonicis Sancti Carauni adjudicavimus jus parrochiale in familia canonicorum de Clarofonte quam habent in domo sua, sita in parrochia Sancti Germani, que parrochia est canonicorum Sancti Carauni. Abbatem vero et conventum de Clarofonte absolvimus a petitione decimarum de novalibus, que propriis manibus aut sumptibus excolunt in eodem territorio. Item, eosdem absolvimus a petitione decimarum de nutrimentis suorum animalium. Decrevimus etiam ut si non propriis manibus aut sumptibus excolerent, canonici Sancti Carauni, ibidem decimas libere perciperent. Datum anno Domini Millesimo Ducentesimo Nonodecimo, mense octobri. »

(Original en parchemin, avec trois doubles attaches de sceaux. — Archives d’Eure-et-Loir, fonds de Saint-Chéron.)

P. 42.


PIÈCE XI.
Donation de cinq hostises devant l’église Saint-Germain aux chanoines de Dourdan, par Renaud du Château.
— Mai 1235 ou peut-être vers 1178. —

« Utilis est scripture custodia que emergentibus occurrit calumpniis et rerum gestarum seriem exponendo vicem testium sufficit adimplere. Quocirca presentibus et futuris innotescat quod Raginaldus de Castello quinque hostisias ante ecclesiam beati Germani existentes et omnes redditus et consuetudines quas in terra illa habebat, videlicet tres solidos et unum sextarium avene de unoquoque hospite pro censu et tallia, corveias, forragium, roagium, tunleium, fusi sanguinis et latronis justitiam, pro salute anime sue et pro animabus antecessorum suorum canonicis ejusdem ecclesie tali pactione erogavit quod canonici singulis diebus, hora prima, in oratorio crucifixi missam celebrarent et lampadi ibidem accendende oleum perpetuo assignarent. Tres autem Raginaldi sorores, videlicet Avelina, Ginburgis, Egidia, et mariti earum, et filii et filie earum donationem istam concesserunt, quam Petrus de Masseria garantire tenetur. Donationi autem isti affuerunt Johannes, abbas Clarifontis ; Johannes de Boelono ; Hodaerius, prior ; Ricardus, canonicus ; Raginaldus de Vilereto ; Simon Botinus ; Petrus Roille ; Petrus de Masseria ; Thomas de Messuns ; Radulfus Lovearius. »

(Original en parchemin. — Archives d’Eure-et-Loir, fonds de Saint-Chéron.)

P. 42.