Page:Chronique d une ancienne ville royale Dourdan.djvu/426

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
410
PIÈCES JUSTIFICATIVES.

chia Sancti Germani de Dordano constitutis ante non reddita, quam idem canonici jure petebant parrochiali. Tandem, mediantibus bonis viris, facta est compositio inter eos et pax amicabilis in hunc modum : Dicti burgenses et eorum heredes, de omnibus vineis plantatis in predicta parrochia, vel in futurum plantandis, reddent pro decima dictis canonicis annuatim, tempore vindemiarum, ad requisitionem canonicorum, de singulis arpentis quatuor sextarios vini pede pressi ad mensuram ejusdem loci que nunc est, sive crescat ibi tantum vini, sive non crescat, sed ad reddendum amplius non tenebuntur. Ubi autem minus arpento fuerit, de eo reddent pro quantitate ipsius juxta prenotatam rationem arpenti, ita tamen quod ex novis plantis pro decima nichil reddere tenebuntur ante quinquennium completum a tempore plantationis earum, sed ex tunc in posterum tenebuntur. Si autem canonici aliquos ex burgensibus suspectos haberent quod non redderent de tot arpentis aut tanto vinee quantum tenerent, ipsi canonici, si vellent, possent accipere super hoc juramentum a quolibet possessore tam futuro quam presenti, semel tantum in vita ipsius, nisi creverit aut decreverit in vinearum possessione. Quotiens enim creverit vel decreverit in vinearum possessione, tenebitur super hoc ad requisitionem canonicorum juramentum prestare arpentis secundum censum qui inde redditur computatis, et hac essent canonici probatione contenti. Quod ut ratum et inconcussum in posterum permaneat, ad petitionem utriusque partis, in testimonium et munimen hujus facti presentes inde notari fecimus et sigillorum nostrorum munimine muniri, factum istud auctoritate apostolica qua fungimur confirmantes. Actum anno incarnati Verbi Millesimo Ducentesimo Nono, mense Aprili. »

(Original en parchemin, avec trois lacs de soie verte, verte et rouge. — Archives d’Eure-et-Loir, fonds de l’abbaye de Saint-Chéron.)

P. 40.


PIÈCE VI.

Donation par l’évêque de Chartres de dîmes de vignes de Dourdan aux frères de Louye.
— Mars 1213-1214- n. s.

« R[aginaldus] Dei gratia Carnotensis episcopus… Ad universorum cognitionem transferri volumus nos, a Roberto de Willervilla et Agnete ipsius uxore, unanimiter vendentibus, comparasse omnes decimas tam minutas quam grossas, quas intra parrochias Dordani et Granchiarum possidebant ; Theobaldo, ipsius R. sororgio, a quo dictas feodaliter tenebat decimas ; Hugone de Marchesio, milite, principali domino illius feodi, venditionem istam fide interposita concedentibus et in perpetuum quitantibus omne jus suum feodale. Prefati similiter R. et A. ejus uxor decimarum venditores in manu nostra fidem fecerunt quod in predictas decimas a se venditas nichil in perpetuum reclamabunt, nobis concedentes ad nostrum libitum disponere de eisdem. Nos autem religionem