Page:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 11.djvu/795

Cette page n’a pas encore été corrigée

DE VIRIS ILLUSTRIBUS SUI TEMPORIS.

Apud Mabillon. inter vetera Analecta in-fol. pag. 382.

A RMoNicæ facultatis adspirante gratia, Refero viros illustres, litterarum lumina,

Quos recenti recordatur mens dolore saucia . . Carnotenæ decus urbis memorande Pontifex, Te primum, pater Fulberte, dum te conor dicere, Fugit sermo, cor liquescit recrudescunt lacrimæ. Deploranda singillatim multa quidem memini, Utpote convictor senis hærens sæpè lateri, Ore bibens oris fontem aureum melliflui.

Eheu ! quanta dignitate moralis industriæ, Quanta rerum gravitate, verborum dulcedine, Explicabat altioris arcana scientiæ !

Floruêre te fovente Galliarum studia ;

Tu divina, tu humana excolebas dogmata, Numquam passus obscurari virtutem desidià.

Gurges altus ut minores solvitur in alveos, Utque magnus ex se multos fundit ignis radios; Sic insignes propagasti per diversa plurimos ;

Hildierum (b), quem Pupillam nuncupare soliti, Quod pusillus esset, immo perspicacis animi, Ceterorum princeps atque conmuniceps præsuli :

Ïs magistrum referebat vultu, voce , moribus, Hippocratis artem jungens Socratis sermonibus, Nec minüs Pythagoreis indulgebat fidibus.

Karitate Sigo (c) noster plenus atque gratià, Multa præbens ore, manu advenis solatia Singularis organali regnabat in musica.

Lambertus Parisiacum, Engelbertus Genabum, Occupabant lectionum otio venalium,

Quæstum de pube Francorum captantes non modicum.

Martini quoque coneivem, sed non æquè sobrium, Dignum duco memoratu Rainaldum ‘uronicum, Promptun linguà, stilo largum, valentem Grammaticum.

Nec tua, Girarde-Gilberte (d), fraudabo næni Ligerim flavum revisens ab Jordane et Solyma , Occidisti propter Mosam sub Virduni mœnia.

O et te dira peremit æmulorum factio,


ADELMANNI SCIHOLASTICI RYTHMI («) ALPHABETICI


















(a) In Ms. Cod. Gemblac. ex quo isti Rythmi descripti sunt, üs premittuntur hæc verba: Mitto etiam tibi rythmicos versiculos jurta ordinem alphabeti digestos, quos ante annos aliquot, cùm adhuc Leodi essem, me ad amicos quosdam meos, quorum plures ipse noveras, lamentabiliter recensente compositos reperi nuper et edidi, Quæ verba sunt Adelwanni os versus mitentis ad Berenga- rium, de quo in fine rythmorum sic legitur : Respondit Beringarius : Nascitur ridiculus mus. Qui Berengarius _ Adel ironicè _ Aulum-Man- num vocare solitus ut ibidem sul Hinc sequitur rythmicos versus fuisse scriptos ; antequm percrcbesceret Berengariana hæresis , proinde ante anoum 4050. Eorumdem verd Auctor, ille ipse est Adelmannus Berengarü condiscipulus sub Carnut. Episc. Fulberto, Grammaticus et ex Clero Leod, Brixiensis Episcopus,








teste Sigeberto À quo vocatur Almannus, duas Epistolas de veritate corporis Chr. Do in Eucharistia, unam ad Berengarium ,

ad Paulum Primicerium Met. script

thesaurarian S, misit. (c) Abbas scilicet S. Florentii Salmur. ad

cujus æqualis fuit Rainaldus, Turon.S

Ecclesiæ Archiclavus seu Custos, Mabil. Hunc autem Rainaldum Rivetus pag. 33 Tom. VIIL Hist, Lit. probat distinguendum à Rai- naldo seu Reginaldo Andegav. Scholastico, qui ivis adhuc erat anno 4074. () Mabillonio, eui mendosa apparet læc Die legendum videtur: Nec tué, Girarde= r, te fraudabo nænié.