Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/558

Cette page a été validée par deux contributeurs.
cv
CONTRE GILLES DE RAIS.

vellet. Timensque idem Ferron de dicto reo, rogavit istum ut eum juvaret intercedendo pro ipso, ne lederetur per eundem Egidium, reum. Cui presens testis annuit quod, si ipse Ferron haberet malum, quod ipse testis consimile pateretur : cum ipsoque teste tunc, post quamplurima verba, ipse Ferron sponte exivit dictam ecclesiam, sequendo dictum Egidium, reum, versus castrum de Malamorte, alias per eundem Egidium, reum, Gaufrido Ferron venditum, quod castrum tunc eidem reo reddidit prefatus Johannes Ferron, et ibidem remansit idem Ferron detentus ex parte dicti Egidii, rei.

Preterea, dixit quod insidie seu ambuschia quinquaginta vel sexaginta hominum erant ibi prope, pro parte dicti rei, congregata, in nemore quodam, habentes disploides seu, vulgari locucione, paletoz, capellinas, celatas, saladas et alia arma, ut insilirent seu invaderent dictum castrum, nisi per dictum Ferron, sicut superius tactum est, eidem reo redditum extitisset. Dixit enim quod nemo, illorum qui accesserunt ecclesiam predictam, habebat capelinam, neque saladam, seu celatam.

Et insuper dixit quod vidit dictum Johannem Ferron in habitum et tonsuram clericales incedentem, ac pro clerico communiter teneri et reputari.

Et hoc [est] quod deponit et nichil aliud scit, dempta de fama quam dixit laborare publicam super depositis per eum.

Et fuit sibi in forma injunctum etc.


3.
Même jour.
Déposition de Bertrand Poulein.

Bertrandus Poulein, Bajocensis diocesis, oriendus de Cantelou[1], prope Cadomum in Normania, etatis quadraginta quinque annorum, vel circa, ut credit, testis, ut supra, productus et juratus, examinatus vero die et anno predictis, inquisitus super contentis in articulo predicto XLII°, mencionem faciente de effractione immunitatis ecclesie, dixit et deposuit quod iste testis, in comitiva prefati Egidii de Rays, rei, Egidii de Sillé, una cum nonnullis aliis, die festi Penthecostes Domini ultime preteriti, vel in crastinum ejusdem festi, sed credit hoc factum fuisse die festi predicti, accessit parrochialem ecclesiam et curatam sancti Stephani de Malamorte, dicte Nannetensis diocesis, in quaquidem ecclesia prefatum Johannem Ferron, audientem missam, reperierunt : ad quemquidem Johannem Ferron ipse Egidius, reus, habens unum gesum, vulgariter nuncupatum

  1. Cantelou (Calvados).