Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/554

Cette page a été validée par deux contributeurs.
ci
CONTRE GILLES DE RAIS.

lucanar picernarie[1] dicti loci, prope locum ubi tunc existebant dicti Egidius, reus, et magister Franciscus.

Interrogatus si dictus Corrillaut, alias Poictou, audivit aliquid de premissis sic per hunc testem et dictum dominum Eustachium auditis, ut prefertur, respondet se credere quod non ; ymo credit presens testis quod ipse Corrillaut, alias Poictou, eo[2] tunc dormiebat.

Interrogatus de tempore, respondet quod nunc est annus elapsus, vel circa, postquam hec facta fuerunt.

Interrogatus de hora, respondet quod premissa fuerunt incepta fieri nocte, ante mediam noctem, et quasi per unam horam post ipsam mediam noctem fieri terminata.

Interrogatus de mense et die, respondet quod nescit, sed bene scit quod hoc fuit tempore estivali.

Item, addit idem testis, in causa hujusmodi deponendo, quod dicti Egidius de Rays, reus, et magister Franciscus invicem frequentarunt apud Machecolium soli, per spacium quinque ebdomadarum vel circa, in quadam camera fortalicii ejusdem loci, cujus camere dictus Egidius, reus, clavem continue custodiebat : dicique audivit iste testis, nescit a quibus, quod in dicta camera reperta fuerat figura unius manus, in quadam pecia ferri.

Item, addit insuper et deposuit quod alias dictus Egidius de Rays, reus, portavit ad suam cameram in fortalicio de Theffaugiis, cujus camere iste testis et Corrillaut, alias Poictou, custodes existebant, manum et cor unius pueri, qui fuerat occisus apud dictum locum de Theffaugiis de mandato dicti Egidii, rei, vel per ipsum, et ipsos (sic) in quodam vase vitreo posuit, coopert[a] quodem panno lineo, prope caminum dicte camere, videlicet super partem ipsius camini vulgariter dictam la symayse : dixitque huic testi et dicto Corrillaut, alias Poictou, ut firmarent seu clauderent cameram antedictam.

Interrogatus quid de dictis manu et corde fuit actum, respondet quod non bene scit, sed credit quod dictus magister Franciscus ipsa habuerit, et quod dictus Egidius, reus, ipsa sibi tradiderit pro suis invocacionibus faciendis, et ut ipsa offerret demonibus invocatis.

Et fuit sibi in forma debita injunctum etc.

  1. Ducange traduit ce mot par cave (V. p. xc). D’après M. Balleyguier, aucune cave n’a existé. Il s’agit, peut-être, du vivier.
  2. Ex.