Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/542

Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxxxix
CONTRE GILLES DE RAIS.

N’estoit pas Messire Rogier de Briqueville bien traistre qui nous faisoit regarder, Robin Romulart et moy, a la dame de Jarville et Thomin d’Araguin, par une fante, quant nous oustions lesdits ossemens et savoit bien tout ce fait.

Interrogatus quis pueros ultimo dictos occiderat seu interficerat, quo tempore fuerant occisi, et quis eos seu eorum ossa posuerat in dicta turri, respondet quod dicti pueri occisi fuerant et fuerunt, videre suo et ut credit, per dictos Egidium de Rays, Egidium de Sillé et de Briqueville, antequam iste testis cum dicto Egidio, reo, moraretur, alias vero nescit.

Item, deposuit et dixit quod, quando dictus Egidius, reus, non poterat ad ejus libitum reperire alios pueros vel puellas cum quibus suam execrabilem luxuriam exerceret, tunc ipse illam cum aliquibus ex pueris sue capelle exercebat modo quo de aliis supradictum est, et maxime, ut audivit, cum minore seu juniore duorum filiorum magistri Johannis Briencii, commorantis Nannetis.

Interrogatus si occidebat vel occidi faciebat aliquem vel aliquas ex dictis pueris de capella sua post exercicium seu actum veneris cum eisdem, respondet quod non, quia multum eos diligebat, et ipsi tenebant factum seu negocium hujusmodi secretum.

Item, deposuit et dixit quod dominus Eustachius Blanchet, presbyter superius nominatus, de mandato et ad rogatum dicti Egidii de Rays, adivit partes Ytalie pro querendo magistrum Franciscum Prelati et eum adduxit illinc, ad dictum Egidium, reum, primo apud Theffauges, ut ipse artem alkemie exerceret, ac ea uteretur et demones invocaret. Dicique audivit ab eodem domino Eustachio, loquente de dicto magistro Francisco, in communi et vulgari ydiomate, talia verba : Il fera venir maistre Aliborum, intelligendo dyabolum per illud vocabulum Aliborum ; quodque ipse magister Franciscus, pro uno poto vini, faceret dyabolum accedere et apparere.

Item, deposuit et dixit quod dictus magister Franciscus, apud locum de Thiffauges, in presencia dictorum Egidii de Rays, domini Eustachii, Henrieti et hujus testis, cum cuspide unius ensis composuit et fecit in aula magna fortalicii seu castri de Teffauges, videlicet in platea ipsius aule, quemdam circulum magnum seu modum vel figuram cujusdem circuli magni et in eo fecit cruces ac signa seu caratheres ad modum armorum in quatuor partes ejusdem circuli, ad locumque ubi factus fuit circulus antedictus presens testis, dicti dominus Eustachius et Henrietus portarunt magnam quantitatem carbonum, thus et unum lapidem adamantis seu magnetis, galice de ayment, unumque potum terreum, torchias seu