Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/536

Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxxxiii
CONTRE GILLES DE RAIS.

libidinosi abusus et occisionis dictorum puerorum, sicut ei postmodum, ut infra dicetur, ostendit.

Item, deposuit et dixit quod inde, postquam dictus Egidius de Rays recuperavit a dicto domino de Suza predictum fortalicium de Champtocé, et ad ipsum fortalicium accessit ut illius possessionem traderet ac livraret domino duci Britanie, cui jam transtulerat dominium ejusdem loci, tunc idem Egidius de Rays, exacto prius per eum a presente teste juramento de non revelando secreta que sibi erat ostensurus, precepit Egidio de Sillé, Henrieto Griart, Hiqueto de Bremont, Robino Romulart et huic testi, qui omnes tunc erant ipsius Egidii, rei, servitores, quatinus accederent ad quamdam turrim fortalicii de Champtocé predicti, in qua erant corpora seu ossa innocencium quamplurium mortuorum, ipsaque raperent, et in quodam scrinio seu coffro reponerent, ut portarentur apud Machecolium : quod ita factum fuit, secrecius ut fieri potuit ; repertaque fuerant in dicta turri ossamenta triginta sex vel quadraginta sex puerorum, alias non est memor de numero eorumdem, que ossamenta jam erant desiccata ; fuitque dictum scrinium seu coffrum, in quo reposita fuerunt, ligatum funibus seu cordis, ne patefieret, neque scandalizaretur iniquitas tanti sceleris sive mali.

Interrogatus qualiter sibi et aliis supradictis constitit de numero dictorum corporum, respondet quod per compotum testarum capitum, que tunc per eos computate fuerunt : sed non meminit proprie de dicto numero, nisi quia bene scit quod erant triginta sex, vel quadraginta sex, alias non recolit.

Item, deposuit et dixit quod dicta ossamenta deportata fuerunt apud Machecolium et ibidem in camera dicti Egidii, rei, concremata igni, presentibus ad hoc ipso Egidio reo, et Egidio de Sillé, Johanne Rouxigneul, Andrea Buchet, Henrieto Griart, et isto teste.

Interrogatus quid factum fuit de cinere seu pulvere dictorum ossium combustorum, respondet quod projectus fuit in fossatis, galice es doves, dicti fortalicii de Machecolio. Interrogatus per quem seu quos, respondit quod per ipsum testem, Griart, Buchet et Rouxigneul supradictos.

Interrogatus quare incensa non fuerunt apud Champtocé, respondit quia non licuit, ex eo quod, cito postquam Egidius de Rays recuperavit possessionem dicti loci de Champtocé, ipse dictum fortalicium ejusdem loci tradidit prefato domino duci, seu alias ejus nomine, de ipsiusque mandato.

Interrogatus de causa quare dicta ossa jam sic erant dessiccata, respondet quod propter temporis prolixitatem, quum projecta fuerant in dicta turri ante capcionem dicti fortalicii, quodque fortalicium.