Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/533

Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxxx
PROCÉDURE CRIMINELLE

ad quem dictus de la Riviere, tanquam perterritus et turbatus, dixit se vidisse demonem, in forma seu specie leopardi, et quod ipse demon, in specie predicta, pertransierat prope ipsum de la Riviere et, eodem de la Riviere spreto per eundem demonem, quod ipse demon noluerat sibi loqui aut aliquid sibi dicere ; causam autem quare, non assignavit idem de la Riviere eidem reo. Quibus sic peractis, ipse Egidius, reus, de la Riviere et alii superius nominati simul accesserunt dictum locum de Pousauges, ibidem congaudentes, ubi pernoctarunt. In crastinum vero, vel paulo post, ipse de la Riviere, dicens indigere nonnullis rebus sibi neccessariis pro invocacionibus hujusmodi faciendis, inde recessit ; cui dictus Egidius, reus, dedit viginti scutos seu regalia auri, et eumdem rogavit idem reus de perquirendo negocia sive res quibus indigere dicebat idem reus pro suis negociis, et de revertendo versus eundem reum infra breve ; quod et facere promisit idem de la Riviere. Ipse autem de la Riviere inde recessit et ad eundem Egidium nullathenus postmodum fuit reversus, quod perpendere vel audire posset.

Item, interrogatus an iste testis interfuit alicui invocacioni demonum facte per dictum Franciscum aut alios invocatores, respondit quod non. Sed bene fuit presens ad confectionem cujusdem circuli et caratherum in eodem circule, in aula supradicta, in castro de Tiffaugiis, ad deportacionem carbonum, ignis et aliarum rerum, pro dictis invocacionibus flendis, per ipsum Franciscum factam. Quibus actis, antequam dictus Franciscus ad hujusmodi invocacionem procederet, iste testis una cum Egidio de Sillé, Stephano Corrillaut, alias Poictou, et Henrieto, qui etiam confectioni dicti circuli et dictarum rerum deportacioni interfuerunt, illico, de mandato dicti rei, ad ejusdem rei cameram accesserunt, ubi dormitaverunt quidam et dormierunt ; dicti vero reus et Franciscus in dicta aula soli simul remanserunt, ubi suas invocaciones, tales quales voluerunt, fecerunt ; an vero eis aliquid aparuit, nescit, ut asserit.

Item, dicit testis loquens quod audivit pluries jampridem dictum Egidium de Rays, reum, dicentem qualiter proponebat vitam suam malam emendare et apud sepulcrum dominicum et partes Jherosolomitanas peregre proficisci, de peccatis suis remissionem quesiturus : et hoc, tam apud Machecolium quam Burgumnovum in Radesiis.

Item, dicit et deponit quod, quadam alla vice, dicto Egidio de Rays, reo, Andegavis hospitato ad signum Leonis argentei, iste testis, de mandato dicti rei expresso, ut asserit, idem testis sibi perquisivit et duxit unum aurifabrum, qui dicebat se scire artem alkemie, alias exercuisse, et exercere scire. Cui siquidem aurifabro idem Egidius, reus, tradidit unam marcham argenti pro experimentando dictam