Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/530

Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxxvii
CONTRE GILLES DE RAIS.

bonis suis, restituit patri dicti filii, prout audivit dici, ex quo iste testis presumit et credit ipsum ibidem fuisse occisum.

Item, dicit quod communis fama laborat quod nonulle vetule, que nunc capte sunt et detente in carceribus domini Johannis, ducis Britanie, Nannetis, quarum iste testis nomina ignorat, adducebant infantes apud Machecolium et ipsos livrabant prefatis Stephano Corrillaut, alias Poictou, et Henrieto Griart, qui, ut dicebatur, ipsos interficiebant.

Item, attestatur iste testis pluries audivisse dici a predicto Egidio, videlicet reo, quod non credebat esse possibile homini dyabolum ad se accedere facere, et quod ipse Egidius bene sciebat hominem qui tentaverat hoc facere, quod non valuerat perficere : et credit iste testis quod ipse Egidius, reus, loquebatur de semetipso, attentis premissis per ipsum testem, ut supra, attestatis.

Interrogatus de presentibus ad premissa, respondit quod non recolit.

Item, interrogatus de loco et causa atque proposito quare premissa dicebat idem reus, respondet, respectu loci, quod hoc fuit in castro de Tiffaugiis, et hoc quia, cum iste testis eidem Egidio refferret qualiter, eundo et redeundo per partes Burgondie et Sabaudie ad curiam romanam, quod plures hereses erant in illis partibus pululate, unde iste testis viderat et audierat plures vetulas fuisse suspensas propter hujusmodi hereses, et presertim quia invocaciones demonum faciebant.

Item, attestatur idem testis quod ipse audivit pluries dici, a quodam Alano de Mazeres, quod premissa pluries audiverat dici a dicto Egidio reo.

Item, dicit quod nuper, videlicet a festo Pasche ultime preterito, cum prefatus Egidius istum testem et dominum Egidium de Valoys, presbiterum, duxisset in studium suum, sive scriptorium, videlicet in castro de Machecolio, ipse Egidius ostendit eisdem unum librum quem idem Egidius conscribebat incausto[1], tangentem ceremonias sui collegii de Machecolio, viditque iste testis tunc super tabularium ejusdem rei quinque vel sex folia papiri in magno margine, in quibus, ad extra sive supra, erat scriptura rubea ejusdem Egidii conscripta et erant alique cruces et signa rubea ; quam scripturam iste testis tunc presumpsit et suspicionem habuit esse factam sanguine humano, attento quod iste testis audiverat dici quod idem Egidius, videlicet reus, faciebat interfici infantes ut ex eisdem sanguinem haberet et librum conscriberet ex eodem sanguine.

  1. En émail.