Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/524

Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxxi
CONTRE GILLES DE RAIS.

cionem fecit apud Theffauge, loco superius dicto, ubi apparuit Barron, in forma hominis ; a quo iste, nomine dicti domini Egidii, peciit pecunias. Postmodo vero ipse vidit, in quadam camera, apparenciam magne quantitatis auri in lingotum : quod quidem aurum ibidem fuit per plures dies : quod iste tangere voluit, dum prius vidit, et responsum accepit a spiritu maligno ut non tangeret, quia nondum erat tempus, quod et iste retulit dicto domino Egidio ; a quo idem dominus Egidius peciit, si posset illud videre, et si liceret ei ; cui iste respondit quod sic ; et ambo accesserunt dictam cameram, cumque iste aperuisset hostium camere predicte, apparuit eidem testi magnus serpens, allatus vividus in platea, grossus ad modum unius canis ; et tunc iste dixit dicto Egidio ut caveret ne intraret dictam cameram, quia iste videbat unum serpentem ; ex quo dictus Egidius, perterritus, statim cepit fugere, quem iste secutus est. Postea vero dictus dominus Egidius cepit crucem, in qua erant alique particule vere Sancte Crucis, ut tucius accederet dictam cameram ; cui iste testis dixit quod non erat bonum uti cruce benedicta in istis negociis. Postmodum vero iste testis accessit dictam cameram, et, dum tetigit dictam apparenciam auri, apparuit et quasi pulvis fulvi coloris, et per hoc cognovit fallaciam maligni spiritus supradicti.

Item, dicit quod, dum prefatus dominus Egidius ultimate, videlicet de mense julii, accedere voluit ad dominum ducem[1], iste testis, de mandato et precepto dicti Egidii, interrogavit a dicto Barron quatinus eidem diceret an dictus Egidius secure iret et rediret versus ipsum dominum ducem : qui quidem Barron respondit ad istum testem quod sic ; a quo quidem Barron iste dictas interrogaciones fecit et ab eodem Barron responsum recepit, tam Machecolii quam etiam Nannetis, ac postmodum apud Jocelin.

Item, dicit iste Franciscus quod ipse nunquam habuit nomine dicti Egidii de Rays, rei, responsa vera a Barrone dyabolo, nisi duo, videlicet dum dictus Egidius vellet ire ad recuperacionem capitanei sancti Stephani de Malamorte, cui insidiabantur municiones seu garnisiones de Paluau vel des Essars, et dum, equitando, peteret ille dominus Egidius, qui intendebat facere inbuschiam contra illas municiones sive garnisiones, quid faceret idem Egidius ; tunc Franciscus predictus dixit quod Barron responderat eidem Francisco quod nichil reperiret ex dictis garnisionibus, quod ita contingit : et etiam aliud responsum a dicto Barron habuerat ipse Franciscus, dum ipse vellet

  1. Au moment où la juridiction ecclésiastique ouvrait contre lui des poursuites et où les crimes de Gilles de Rais étaient de notoriété publique. On voit que le duc de Bretagne le reçut à Josselin même à ce moment.