Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/523

Cette page a été validée par deux contributeurs.
lxx
PROCÉDURE CRIMINELLE

volueris, excepta anima mea et diminucione vite mee. » Quam litteram postea iste restituit dicto Egidio eo quod tunc dyabolus non venit ad invocacionem predictam.

Interrogatus quis dicto Egidio dedit formam dictam litteram taliter conscribendi, respondit quod nescit.

Item, dicit quod audivit dici ab eodem domino Egidio quod ipse usus fuit arte predictarum invocacionum per quatuordecim annos vel circa, sed quod nunquam viderat dyabolum nec ei locutus fuerat.

Item, dici audivit a quadam La Picarde, nunc deffuncta, que tunc morabatur in burgo Sancti Martini de Machecolio, quod ipsa receperat in domo sua quemdam hospitem qui dicebatur exercere istam artem invocacionum cum dicto domino Egidio, sed non audivit eum nominari.

Item, dicit quod iste fecit unam invocacionem apud Burgum novum, ad quam predictus dominus Egidius interfuit, et aliam apud Jocelin in quodam prato, ad quam dictus dominus Egidius non interfuit, ymo iste solus ; cui prefatus dyabolus Barron, in forma predicti hominis juvenis, disploide sericea coloris violeti, apud Jocelin apparuit.

Item, dicit quod cum, ab anno citra, dictus dominus Egidius esset absens et in remotis, videlicet in partibus Bituricensis tunc existens, isteque fecisset in predicta aula de Theffauges invocacionem demonum, ibidem apparuit Barron in forma pretacta. Qui attulit et tradidit eidem Francisco pulverem nigrum, super unum lapidem ardesie. Qui quidem Barron indixit tunc eidem Francisco, testi, quatinus ipsum pulverem transmitteret dicto domino Egidio Bituris et quod illum pulverem poneret in vasculo argenteo et secum portaret et quod, hoc faciendo, res sue bene prosperarentur ; quem siquidem pulverem iste testis dedit Egidio de Sillé, qui, per quendam Dyonisium Gascard, de Pousauges, illum pulverem transmisit Bituris dicto domino Egidio.

Interrogatus an ipse dominus Egidius portavit hujusmodi pulverem super se, respondet quod ignorat : sed, in regressu ejusdem domini Egidii apud Theffauges, predictus Poictou, videlicet Stephanus Corrillaut, eidem testi reportavit dictum pulverem in quodam vasculo argenteo, in panno, vulgariter dicto sandal, involutum, quem siquidem pulverem iste recepit in predicto vasculo : quod quidem vasculum iste testis collo suo per aliqua tempora deportavit, et deinde illud a dicto collo amovit et custodivit in quodam parvo coffro, sive scrinio, quod iste habebat in camera sua, in domo cujusdam magistri Petri Rondelli, apud Machicolium, et adhuc ibidem erat tempore captionis istius : quod siquidem vasculum iste Franciscus testis portavit in bursa sua.

Item, in regressu predicti domini Egidii de Bituris, iste invoca-