Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/504

Cette page a été validée par deux contributeurs.
li
CONTRE GILLES DE RAIS.

Francisco eas faciente : unam videlicet in fortalicio de Thiffauges, et alteram apud Burgum novum in Radesiis supradictum, et, de tercia invocatione predicta, quo loco facta fuit dixit non recolere. Et addidit quod dictus dominus Eustachius sciebat quod dictus Franciscus hujusmodi invocaciones faciebat, sed quod ipse dominus Eustachius non interfuit eisdem invocacionibus, cum etiam ipse reus et Franciscus non tollerassent ipsum eisdem invocacionibus interesse, cum haberet ipse dominus Eustachius linguam fragilem et malam ac volatilem.

Item, dixit et confessus fuit ipse reus quod, in faciendo invocaciones hujusmodi, fiebant signa cujusdem circuli atque crucis et quidem caracteres in terra, habebatque idem Franciscus unum librum, quem secum detulerat, ut dicebat, et in quo erant plura nomina demonum et vocabula pro conjuracionibus et invocacionibus hujusmodi demonum faciendis, de quibus nominibus et vocabulis ipse reus non recolit : quem librum dictus Franciscus tenebat et legebat durantibus ipsis conjuracionibus et invocacionibus, et quasi per duas horas in et pro qualibet invocacione hujusmodi ; et quod, in nulla ipsius conjuracionum seu invocacionum, ipse reus vidit nec comperit aliquem dyabolum, nec cum eo locutus est, unde ipse reus fuit multum displicens et iratus.

Consequenter, dixit et confessus fuit ipse reus quod, post quandam invocacionem per dictum Franciscum in absencia dicti rei factam, idem Franciscus, in suo regressu ab ipsa invocacione, retulit dicto reo quod ipse Franciscus viderat et allocutus fuerat dictum Barron, et quod dixerat eidem Francisco quod ipse Barron ad dictum reum non veniret, eo quod ipse reus dictum Barron fefellerat de promissis per eumdem reum dicto Barron factis, nec ea, ut promiserat, adimplerat : quo audito per dictum reum, ipse reus tunc indixit eidem Francisco quatinus peteret eidem dyabolo quid ab eodem reo habere volebat et quod, id quod idem Barron habere vellet et peteret dicto reo, ipse reus sibi daret, dempta anima vitaque ipsius rei, et dummodo ille dyabolus concederet et donaret eidem reo id quod peteret ab eodem ; subjungens tunc ipse reus quod intencionis sue fuerat et erat scienciam, divicias et potenciam ab eodem dyabolo petere et habere, quibus habitis et mediantibus posset ipse reus ad pristinum suum dominii potencieque suorum statum redire : quodque, postmodum, idem Franciscus dixit dicto reo quod fuerat locutus cum dyabolo et quod ipse dyabolus, inter alia, requirebat et volebat quatinus ipse reus donaret eidem dyabolo aliquod menbrum alicujus infantis : quodquidem reus, postmodum, tradidit dicto Francisco manum, cor