Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/501

Cette page a été validée par deux contributeurs.
xlviii
PROCÉDURE CRIMINELLE

fuit premissa, alias, extrajudicialiter, prout sup[ra], in camera sua in presencia prefati reverendi patris, domini episcopi Briocensis, magistri Petri de Hospitali, presidentis, Johannis de Toucheronde et Johannis Parvi confessata, necnon omnia et singula in preinsertis articulis contenta et descripta, fore et esse vera. Et, addendo dicte alteri et extrajudiciali sue preinserte confessioni et ab ea non discedendo, quam hic pro repetita et recitata habere voluit eidem rens, ac deffectus, si quos forsan in ea omisit, supplendo, ut asseruit, ac etiam lacius declarando et ampliando, aliqua summarie contenta in quibusdam articulis preinsertorum articulorum sponte confessus fuit, et dixit se videlicet quamplurima alia majora et enormia crimina et delicta, contra Deum et ejus mandata, que in preinsertis articulis continentur, a principio juventutis sue inique, contra Deum et ejus scripta, commisisse et perpetrasse, ac ipsum Salvatorem nostrum offendisse propter malum regimen quod in puericia sua habuerat, in qua, laxato freno, totum quod sibi complacebat peragere conabatur et omnibus illicitis operam dederat, rogando ibidem astantes, liberos habentes, quatinus suos filios in juventute et puericia in bonis doctrinis et virtutibus instruere ac regere haberent.

Post quam quidem confessionem, sicut predicitur, per prefatum Egidium de Rays, reum, super contentis in prescriptis articulis judicialiter habitam et factam, et illam extrajudicialem repetitam et recitatam, eo quia idem reus asseruit quandam aliam et continencie subsequentis, seorsum et ad partem, coram reverendo in Christo patre, domino Johanne Prigencii, episcopo Briocensi, nobilibusque viris, Petro de Hospitali, presidente Britanie supradicto, et Johanne Abbatis, scutifero, ac me, Johanne Parvi, notario publico et curie ecclesiastice Nannetensis testium generali examinatore, altero scribarum cause et causarum hujusmodi, ac Johanne de Toucheronde, curie secularis ejusdem loci eciam scriba, confessionem, de forefactis, criminibus et delictis, infrascripta vicia et peccata et, inter ipsa vida enormia, vicium seu peccatum contra naturam continentibus, per eum inique perpetratis, non tantam quantam in preinscriptis articulis jam per ipsum Egidium, reum, sponte confessatis forsan continetur, alias in secreto commisisse et eructasse ; et, ut melius dicta confessio secreta memorie hominis commendaretur, placuit eidem Egidio, reo, non discedendo a dicta confessione extrajudiciali super dictis articulis per eum facta, sed pocius, illam fortifficando et corroborando, quod ipsa confessio populo et cunctis tunc ibidem assistentibus, quorum major pars latinam linguam ignorabat, in vulgari publicaretur, premittendo et eisdem presentibus exponendo ut, per erubescenciam publicacionis et confessionis hujusmodi delictorum per eum perpe-