Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/480

Cette page a été validée par deux contributeurs.
xxvii
CONTRE GILLES DE RAIS

suscepit, et libros artium prohibitorum studuit et perlegit, totamque suam intencionem, spem pariter atque mentem apposuit et defixit in ipsis dampnabilibus dogmatibus atque libris, ut reperiret modos et vias malignos spiritus invocandi, et dictorum divinatorum et invocatorum conclusiones et errores dogmatizavit ; et quod hoc fuit et est verum palam et notorie.

XXXV. Item, quod predictus Egidius de Rays, reus, a supradicto tempore quatuordecim annorum citra et supra, in consorcio invocatorum et conjuratorum malignorum, divinatorum et sortilegorum conversatus fuit, ipsisque favit ac eos receptavit et defendit, ac eis credidit, artesque magicas geomancie et nigromancie, a lege divina, canonica pariter et civili prohibitas, didicit et dogmatizavit et ipsis usus fuit ; et quod sic fuit et est verum notorie atque palam.

XXXVI. Item, quod, a quinque annis ultimo preteritis citra et supra, in assecucione predicti castri seu fortalicii Chantoceii, quod tunc prefatus Egidius de Rays [de]tinebat, per prefatum dominum ducem Britanie habita et obtenta, et ante ejusdem castri assecucione[m], idem Egidius de Rays, reus, per prefatos Egidium de Sillé, Henrietum et Stephanum Corrillaut, alias Poictou, quadraginta quinque capita innocencium, per eumdem reum inhumaniter occisorum, cum ossibus demolita, cum quibus innocentibus idem Egidius, reus, vicium sodomie et alias preter et contra naturam detestabiliter commiserat, prout commisit, de dicto castro Chantoceii, ad predictum castrum de Machecolio comburenda, ne a prefato domino duce suisve gentibus et officiariis aut aliis reperirentur vel comperirentur, in archis seu coffris reposita, transvehi et transmutari fecit, que, in dicto castro de Machecolio applicata per dictos Henrietum, Egidium de Sillé et Stephanum Corrillaut, alias Poictou, de mandato dicti Egidii, rei, fuerunt ibidem concremata ; et quod sic fuit et est verum.

XXXVII. Item, quod Egidius de Rays, reus, Henrietus Griart, Stephanus Corrillaut, Giletus de Sillé, Johannes Rousseigneul, Spadinc, Rogerius de Briqueville, Andréas Buschet et alii supradicti alter alteri, in premissis omnibus et singulis facinoribus, sceleribus, flagiciis, criminibus et delictis, auxilium, consilium et favorem, opem et operam prebuerunt, agentesque et consencientes ac participantes fuerunt de eisdem et eorum quolibet respective ; et quod sic fuit et est verum, publicum, notorium et manifestum.

XXXVIII. Item, quod predictus Egidius de Rays, reus, a duobus annis ultimo preteritis citra et supra, perpendens intra semetipsum quamplurima scelera, videlicet apostasiam perfidam fidei ac infidelitatem et delicta, crimina maudita et peccata superius designata et alia commissa fecisse et detestabiliter perpetrasse, de quibus tunc eundem