Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/479

Cette page a été validée par deux contributeurs.
xxvi
PROCÉDURE CRIMINELLE

reum, adduxerunt, cum quo ipse reus, in quadam camera ipsius conventus, in qua idem Egidius, reus, tunc hospitabatur et solitus fuerat hospitari, vicium detestabile sodomie sepedictum, sicuti cum aliis pueris supradictis, exercuit dampnabiliter et commisit, et deinde ipsum juvenem ibidem trucidavit, ac ejus corpus ad predictum castrum Machecolii deportari fecit comburendum : in quo combustum fuit per eundem Egidium, reum, Henrietum et Stephanum predictos ; et quod sic fuit et est verum notorie atque palam.

XXX. Item, quod dictus Egidius de Rays, reus, cibariis et vinis delicatis, eciam ypocrasio et clareto vulgariter nuncupatis, et aliis speciebus calicis, ut dictum peccatum sodomie in se forcius incitaret et eo habundaret, ac illud in masculos et femellas contra naturam facilius et delectabilius adimpleret, sepe et sepius ac superflue ac indebito modo usus fuit, et castrimargiam[1] cotidie exercuit ; et quod sic fuit et est verum.

XXXI. Item, quod dictus Egidius de Rays, reus, manum, oculos et cor unius dictorum innocentium, cum sanguine ejusdem, in quodam vitro, in camera sua castri de Theffauges predicti, reposuit, ut ipsa predicto demoni Barron in signum homagii et tributi offerret, et per dictum Franciscum Prelati, nomine ejusdem Egidii de Rays, offerri faceret, eodem Francisco ad hoc advertente et malignos spiritus, ut premittitur, invocante ; et quod sic fuit et est verum.

XXXII. Item, quod, a quinque annis proxime preteritis citra et supra, dictus Egidius de Rays, in pluribus festis solemnibus, et presertim die festi Omnium Sanctorum ultimo preterito, quamdam pretensam solennitatem in honorem spirituum malignorum celebrari fecit juxta pactum initum inter ipsum et dictos spiritus malignos, ut superius est narratum : in quibus festivitatibus plures elemosinas, pacto mediante supradicto, nominibus et in exaltacionem ipsorum malignorum spirituum, pluribus pauperibus obtulit et offerri facit ; et quod sic fuit et est verum.

XXXIII. Item, predictus Egidius de Rays, reus, omnimodam spem, intencionem operum et fiduciam suas in invocacionibus malignorum spirituum, divinacionibus et occisione dictorum innocentium ac peccato sodomie et luxu contra naturam apposuit et dedit ; et quod sic fuit et est verum.

XXXIV. Item, quod, a dicto tempore quatuordecim annorum citra et supra, prefatus Egidius de Rays, reus, cum divinatoribus et hereticis conversatus fuit, et eos ad hoc perpetrandum pluries sollicitavit, et cum eis communicavit et participavit, eorumque dogmata

  1. Ducange traduit ainsi ce mot : Gulæ concupiscentia.