Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/476

Cette page a été validée par deux contributeurs.
xxiii
CONTRE GILLES DE RAIS

XX. Item, quadam alia vice, a tempore supradicto proxime, dictus Egidius de Rays, reus, et potissime quando ultimate, videlicet ab anno citra et supra, dominum ducem Britanie supradictum adivit, malignos spiritus in societate dicti Francisci, sub spe et intencione quod prefatus dominus dux ipsum Egidium gratum haberet, apud Burgum novum[1], Nannetensis diocesis, in domo fratrum minorum dicti loci, invocavit ac invocaciones et conjuraciones plurimas per dictum Franciscum fieri fecit ; et quod sic fuit et est verum.

XXI. Item, quod, a proxime dicto tempore citra et supra, predictus Andréas Buchet, Veneti[2], in domo cujusdem Johannis Lemoyne, prope manerium episcopale Venetense, extra et prope muros ejusdem civitatis Venetensis, unum puerum innocentem, etatis decem annorum vel circa, filium cujusdam Johannis Lavary, de marchilio[3] Venetensi, prefato Egidio de Rays, reo, ministravit ; cum quo puero ipse reus peccatum sodomie ante mortem et in ipsa morte commisit, et alias ipsum puerum turpiter et inhoneste tractavit, et tandem in domo cujusdem cognominati Boetden, ibi prope consistentem, crudeliter interfecit, et ipsius pueri taliter interempti corpus, capite detruncato et ab illo corpore separato, fuit de mandato dicti Egidii, rei, in latrinam domus dicti Boetden projectum ; et quod sic fuit et est verum.

XXII. Item, quod dictus Egidius, reus, cedulas manu sua ipsa conscripsit ut pactum certum cum predicto maligno spiritu Barron faceret, illasque cedulas sibi offerret ut supradictum est ; et quod hoc fuit et est verum.

XXIII. Item, quod de premissis omnibus et singulis fuit et est publica vox et fama.

XXIV. Item, quod, dicto tempore quatuordecim annorum ultimo preteritorum citra et supra, dictus Egidius de Rays, reus, predictum Giletum de Sillé, tanquam suum directorem, complicem et fautorem, instigatorem et sustentatorem, per plures et diversas mundi partes, regiones et loca destinavit, ad sciendum, videndum et perscrutandum si aliquos divinatores et divinatrices demonumque invocatores et conjuratores reperire posset, ut ipsos sibi reo adduceret pro invocatione et conjuracione demonum, qui sibi possent pecunias ad libitum

  1. Bourgneuf-en-Retz (Loire-Inférieure).
  2. À Vannes (Morbihan).
  3. Marchilium, ou marchileium, en français merchell, en breton marchallach (marché). À Nantes, on disait : « Le marchils. » (Voir le glossaire, à la suite de l’Histoire de Bretagne). Dans les Enquêtes françaises que nous publions à la suite de la procédure latine, marchilium est traduit : « La rue du mercheill. »