Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/467

Cette page a été validée par deux contributeurs.
xiv
PROCÉDURE CRIMINELLE

Insuper, dictus Egidius. reus, tunc dixit dictos dominos episcopum Nannetensem et fratrem Johannem Blouyn, vicarium inquisitoris predicti, ac alios omnes viros ecclesiasticos esse symoniacos et ribaldos, et quod mallet per collum laqueo suspendi quam coram talibus viris ecclesiasticis et judicibus respondere, moleste ferens coram eisdem comparere. Cumque prefatus dominus officialis Nannetensis et providus vir, magister Gauffridus Piparii. capicerius ecclesie beate Marie Nannetensis, nomine et loco dicti promotoris, per dictos reverendum patrem, dominum episcopum Nannetensem, et vicarium inquisitoris predicti ad hoc deputatus, nonnulla de contentis in dictis posicionibus et articulis in vulgari dicto Egidio de Rays, reo, exponerent et declararent, tunc ipse Egidius, reus, dictos dominos officialem et capicerium irreverenter dementitus fuit et, verba sua ad prefatum dominum episcopum exinde dirigendo, eidem domino episcopo dixit per hec verba vulgaria : « Je ne feroye rien pour vous comme evesque de Nantes. »

Deinde vero, instante dicto promotore, predicti domini, episcopus Nannetensis et frater Johannes Blouyn, vicarius inquisitoris supradicti, predictum Egidium de Rays, reum, interrogarunt an aliquid contra dictos posiciones et articulos, verbo vel in scriptis, dicere seu obicere vellet, vel quod aliquis terminus competens sibi, per dictos dominos episcopum et vicarium inquisitoris, ad dicendum contra dictos articulos pretigeretur seu assignaretur. Tunc idem Egidius de Rays, reus, dixit et respondit contra dictos posiciones et articulos se nichil dicere velle.

Quem quidem Egidium, reum, subsequenter prefati domini episcopus et vicarius inquisitoris, instante et petente dicto promotore, summarunt, requisierunt et interpellarunt ac eciam monuerunt primo, secundo, tercio et quarto ex abundanti, sub pena excommunicacionis, de respondendo dictis posicionibus et articulis sibi, ut prefertur, in vulgari expositis, lectis et recitatis. Quibus idem Egidius, reus, respondere denegavit, et recusavit, asserens quod bene sciebat fidem catholicam, ita ut faciebant illi qui contra eum dictos articulos dederant et proposnerant, et quod existebat ita bonus christianus et verus catholicus sicut ipsi, confitens et dicens quod, si ipse commisisset ea que jam contra eum data et proposita fuerant, in dictis articulis declarata et designata, ipse directe contra fidem catholicam commisisset ut ab ea deviasset et deviaret, et quod super hec aliquam non pretendebat ignoranciam. Dixitque ulterius quod nolebat gaudere aliquo privilegio ecclesiastico et quod mirabatur qualiter prefatus magister Petrus de Hospitali, presidens Britanie, permittebat quod dicti domini viri ecclesiastici talibus