Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/464

Cette page a été validée par deux contributeurs.
xi
CONTRE GILLES DE RAIS

Contra quem quidem Egidium, reum, prefatus promotor, verbo dumtaxat, articulos dedit, salvo illos dandi facto et in scriptis suis loco et tempore congruis. Dictusque promotor contra eundem Egidium, reum, verbo in effectu proposuit, dixit et asseruit omnia et singula que in posicionibus et articulis inferius insertis continentur. Qui quidem Egidius, reus, tunc, verbo tantum et absque scriptis, a prefatis dominis episcopo et vicario inquisitoris ac promotore appellare se dixit. Cui per eosdem dominos episcopum et vicarium inquisitoris illico responsum extitit quod hujusmodi appelacioni, tanquam frivole et sine scriptis, et attenta cause et causarum hujusmodi natura, non erat de jure defferendum, prout nec ipsi dominus episcopus et vicarius inquisitoris eidem detulerunt, asserentes eumdem Egidium maligno non gravasse nec gravare velle : et nichilominus declararunt ad ulteriora in causa et causis hujusmodi per eosdem et dictum promotorem contra dictum Egidium fore procedendum.

Deinde vero predictus Egidius, reus, articulos predictos negavit fore vera, litem super hoc contestando, excepto quod confessus fuit sacramentum baptismatis suscepisse ac dyabolo et omnibus pompis ejus renunciasse, asserens fuisse et esse verum christianum. Super quibus quidem propositis et articulis sic negatis, et in causa et causis hujusmodi, predictus promotor juravit de calumpnia et veritate. Et, eodem promotore instante quatinus idem Egidius, reus, predictum calumpnie et veritatis juramentum, in causa et causis hujusmodi, faceret et prestaret, quod dictus Egidius, reus, per dictos dominos episcopum et vicarium inquisitoris supradictos, primo, secundo, tercio et quarto, ex habundanti et cum omni instancia, requisitus et monitus ac etiam interpellatus, sub pena excommunicacionis et juris, de prestando et faciendo predictum juramentum, prestare et facere denegavit et recusavit.

Quibus non obstantibus, prefati domini episcopus et vicarius inquisitoris, instante et petente prefato promotore, diem martis proximam futuram eisdem promotori et Egidio de Rays presenti, audienti et intelligenti, ad ponendum et articulandum ponique et articulari videndum in causa et causis hujusmodi, ipsique Egidio, reo, eisdem posicionibus respondendum et ad procedendum ulterius ut jus esset, duxerunt prefigendum et assignandum, prout prefixerunt et assignarunt.

De quibus premissis predictus promotor petiit per nos, notarios publicos et scribas supradictos, sibi fieri et confici unum et plura publica instrumenta. Presentibus, loco supradicto, reverendo in