Page:Archives publiques du Canada - Documents relatifs à l'histoire constitutionnelle du Canada, 1759-1791, I, 1921.djvu/124

Cette page n’a pas encore été corrigée

exoptatum perducendam, Virum aliquem idoneum ex Nostrâ Parte, plenâ Auctoritate munire Nobis è Re visum sit ; — Sciatis quod Nos Fide, Judicio, atque in Rébus maximi Momenti tractandis Usu ac Solertiâ, perdilecti et perquàm Fidelis, Consanguinei, et Consilarii Nostri, Johannis Ducis et Comitis de Bedford, Marchionis de Tavistock, Baronis Russel de Cheneys, Baronis Russel de Thornhaugh ; et Baronis Howland de Streatham, Exercituum Nostrorum Locum tenentis Generalis, Privati Nostri Sigilli Custodis, Comitatuum Bedfordiae et Devoniae Locum tenentis, et Custodis Rotulorum, Nobilissimi Ordinis Nostri Periscelidis Equitis, et Legati Nostri Extraordinarii et Plenipotentiarii apud Bonum Fratrem Nostrum Regem Christianissimum plurimum confisi, Eundem nominavimus, fecimus constituimus et ordinavimus, quemadmodum per praesentes, nominamus, facimus constituimus ordinamus, verum, certum, et indubitatum Ministrum, Commissarium, Deputatum, Procuratorum, et Plenipotentiarium Nostrum, dantes Eidem, omnem, et omnimodam Potestatem, Facultatem, Authoritatemque, necfion Mandatum générale, pariter ac spéciale, (ita tamen ut générale speciali non deroget, nec è contra) pro Nobis et Nostro Nomine, unà cum Legatis, Commissariis Deputatis, et Plenipotentiariis Principum quorum interesse poterit, sufficienti itidem Potestate atque Authoritate instructis, tam singulatim ac divisim, quam aggregatim ac conjunctim, congrediendi et colloquendi, atque cum Ipsis de Pace firmâ et stabili, sincerâque Amicitiâ et Concordiâ, quantocius restituendis, conveniendi, tractandi, consulendi, et concludendi, idque omne quod ita conventum et conclusum fuerit, pro Nobis, et Nostro Nomine, subsignandi, atque Tractatum, Tracatusve, super ita conventis et conclusis, conficiendi, omniaque alia quse ad Opus supra dictum féliciter exequendum pertinent, transigendi, tam amplis Modo et Forma, ac Vi, Effectuque pari, ac Nos, si interessemus, facere, et praestare possemus ; Spondentes, et in Verbo Regio promittentes. Nos omnia et singula quaecunque à dicto Nostro Plenipotentiario transigi et concludi contigerit, gratum, ratum, et acceptum, omni meliori Modo, habituros, neque passuros unqam, ut in toto, vel in Parte, à quopiam violentur, aut ut eïs in contrarium eatur. In quorum omnium majorem Fidem et Robur Prsesentibus, Manu Nostrâ Regiâ signatis. Magnum Nostrum Magnse Britanniae Sigillum appendi fecimus. Quae dabantur in Palatio Nostro Divi Jacobi Die Duodecimo Mensis Novembris Anno Domini Millesimo Septengentesimo Sexagesimo Secundo, Regnique Nostri Tertio.



Louis, par la Grâce de Dieu, Roi de france et de Navarre, à tous ceux qui ces présentes Lettres verront, Salut, comme les Préliminaires signés à fontainebleu le troisième novembre de l’année dernière, ont posé les fondemens de la Paix rétablie entre nous et notre Très cher et très amè bon frère et Cousin le Roi d’Espagne d’une part, et notre Très cher et très amè bon frère le Roy de la Grande Bretagne, et notre Très cher et très amè bon frère et Cousin de Portugal de l’autre, nous n’avons eu rien plus à cœur