Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/94

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

miscent omnia. Nec ulla capra, nec pavens damula, nec præ cæteris feris mitior cerva, sed aper immanis atque invisitatus exurgit : toris callosæ cutis obesus, pilis inhorrentibus corio squalidus, setis insurgentibus spinæ hispidus, dentibus attritu sonaci spumans, oculis aspectu minaci flammeus, impetu sævo frementis oris totus fulmineus. Et primùm quidem canum procaciores, quæ cominus contulerant vestigium, genis hac illac jactatis, confectas interficit : deindè calcata retiola, qua primos impetus reduxerat, transabiit. Et nos quidem cuncti pavore deterriti, et alioquin innoxiis venationibus consueti, tunc etiam inermes atque immuniti, tegumentis frondis et arboribus latenter abscondimur.

Thrasyllus verò nactus fraudium opportunum decipulum, sic Tlepolemum captiosè compellat : Quid stupore confusi, vel etiam cassâ formidine similes humilitati servorum istorum ; vel in modum pavoris feminei dejecti, tàm opimam prædam mediis manibus amittimus ? Quin equos inscendimus ? quin ocyus indipiscimur ? et cape venabulum, et ego sumo lanceam. Nec tantillum morati, protinus insiliunt equos, summo studio