Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/52

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

crebris ictibus persæpè dedolabar : ut usque plagarum, mihi medullaris insideret dolor, coxæque dextræ semper ictus incutiens, et unum feriendo locum, dissipato corio, et vulneris latissimi facto foramine, immò fovea, vel etiam fenestra, nullus tamen desinebat idemtidem vulnus sanguine delibutum obtundere. Lignorum verò tanto me premebat pondere, ut fascium molem elephanto, non asino paratam putares.

Ille verò etiam quotiens in alterum latus præponderans declinaret sarcina : cùm deberet potius gravantis ruinæ fustes demere, et levata paulisper pressura sanare me, vel certè in alterum latus translatis peræquare : contrà lapidibus additis insuper, sic iniquitati ponderis medebatur. Nec tamen post tantas meas clades, immodico sarcinæ pondere contentus, cùm fluvium transcenderemus, qui fortè præter viam defluebat, pedibus suis ab aquæ madore consulens, ipse quoque insuper lumbos meos insiliens residebat : exiguum scilicet et ille tantæ molis superpondium. At si quo casu, limo cœnoso ripæ supercilio lubricante, oneris impatientia prolapsus deruissem : cùm deberet egregius agaso manum porrigere,