Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/48

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

ejus, avara quidem, nequissimaque illa mulier, molæ machinariæ subjugum me dedit : frondosoque baculo subinde castigans, panem sibi suisque de meo parabat corio. Nec tantùm sui cibi gratia me fatigare contenta, vicinorum etiam frumenta mercenariis discursibus meis conterebat. Nec mihi misero statuta saltem cibaria, pro tantis præstabantur laboribus. Namque ordeum meum frictum, et sub eadem mola meis quassatum ambagibus, colonis proximis venditabat : mihi verò per diem laboriosæ machinæ attrito, sub ipsa vespera furfures apponebat incretos ac sordidos, multoque lapide salebrosos.

Talibus ærumnis edomitum, novis fortuna sæva cruciatibus tradidit ; scilicet, ut, quod ajunt, domi forisque fortibus factis adoreæ plenæ gloriarer. Equinis armentis namque me congregem pastor egregius, mandati dominici seriùs asculator, aliquando permisit. At ego tandem liber asinus, lætus etripudians, graduque molli gestiens, equas opportunissimas jàm mihi concubinas futuras deligebam. Sed hic etiam spes hilarior, in capitale processit exitium, Mares enim, ob admissuram Veneream passim satiati, ac diu saginati, terribiles alioquin, et utique quovis asino fortiores, de me metuentes