Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/44

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

recens nupta gratias summas apud suos parentes ac maritum mihi meminisse non destitit ; quoad summos illi promitterent honores habituri mihi. Convocatis denique gravioribus amicis, consilium datur, quo potissimum facto dignè remunerarer. Placuerat uni, domi me conclusum, et otiosum ordeo lecto fabaque et vicia saginari. Sed obtinuit alius, qui meæ libertati prospexerat : suadens, ut rurestribus potius campis in greges equinos lasciviens discurrerem, daturus dominis equarum inscensu generoso multas mulas alumnas.

Ergò igitur evocato statim armentario equisone, magna cum præfatione deducendus assignor. Et sanè gaudens lætusque præcurrebam, sarcinis et cæteris oneribus jàm nunc renunciaturus : nactaque libertate, veris initio pratis herbentibus, rosas utique reperturus aliquas. Subibat me tamen illa etiam frequens cogitatio : quòd tantis actis gratiis, honoribusque plurimis asino modo tributis, humana facie recepta, multo tanto pluribus beneficiis honestarer.

Sed ubi me procul à civitate gregarius ille perduxerat : nullæ deliciæ, ac ne ulla quidem libertas excipit. Nàm protinus uxor