Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/420

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

providentia quodammodo renatos ad novæ reponere rursus salutis curricula. Ergò igitur me quoque oportere cœleste sustinere præceptum, quamquam perspicua evidentique magni numinis dignatione, jàm dudùm felici ministerio nuncupatum destinatumque ; nec secus quàm cultores cæteri, cibis profanis ac nefariis jàmnunc temperare ; quo rectius ad arcana purissimæ religionis secreta pervaderem.

Dixerat sacerdos : nec impatientia corrumpebatur obsequium meum ; sed intentus miti quiete, et probabili taciturnitate, sedulum quot dies obibam culturæ sacrorum ministerium. Nec me fefellit, nec longi temporis prolatione cruciavit potentis Deæ benignitas salutaris, sed noctis obscuræ non obscuris imperiis evidenter monuit, advenisse diem mihi semper optabilem, quo me maximi voti compotiret, quantoque sumptu deberem procurare supplicamentis, ipsumque Mithram illum suum sacerdotem præcipuum, divino quodam stellarum consortio, ut ajebat, mihi conjunctum, sacrorum ministrum decernit.

Quibus et cæteris benivolis præceptis summatis Deæ recreatus animi, necdùm