Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/42

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

confestim retro Tlepolemus agebat, non invitum, nàm et aliàs curiosus, et tunc latronum captivitatis spectator optabam fieri : quos quidem colligatos adhuc vino magis, quàm vinculis deprehendimus. Totis ergò prolatis erutisque rebus, et nobis auro et argento cæterisque onustis, ipsos partim constrictos, uti fuerant, provolutosque, in proximas rupinas præcipites dedere : alios verò suis sibi gladiis obtruncatos reliquêre. Tali vindicta læti et gaudentes, civitatem revenimus. Et illas quidem divitias publica custodela commisere ; Tlepolemo puellam repetitam lege tradidere. Exin me, suum sospitatorem nuncupatum, matrona prolixè curitabat : ipsoque nuptiarum die præsepium meum ordeo passim repleri jubet, fœnumque, camelo Bactrino sufficiens, apponi.

Sed quas ego condignas Fotidi diras devotiones imprecer, quæ me formavit non canem, sed asinum ? quippè cùm viderem largissimæ cœnæ reliquiis, rapinisque canes omnes inescatos, atque distentos. Post unicam noctem, et rudimenta Veneris,