Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/412

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

passim. Confestim denique familiares ac vernulæ, quique mihi proximo nexu sanguinis cohærebant, luctu deposito, quem de meæ mortis falso nuntio susceperant, repentino lætati gaudio, variè quisque munerabundi, ad meum festinant illico divinum reducemque ab inferis conspectum.

Quorum desperata ipse etiam facie recreatus, oblationes honestas æqui bonique facio : quippè cum mihi familiares, quo ad cultum sumptumque largiter succederet, deferre prospicuè curassent. Affatis itaque, ex officio, singulis, narratisque meis pristinis ærumnis, et præsentibus gaudiis, me rursùm ad Deæ gratissimum mihi refero conspectum : ædibusque conductis, intrà conseptum templi, larem temporarium mihi constituo : Deæ ministeriis adhuc privatis appositus, contuberniisque sacerdotum individuus, et numinis magni cultor inseparabilis.

Nec fuit nox una, vel quies aliqua, visu Deæ monituque jejuna ; sed crebris imperiis, sacris suis me jàmdudùm destinatum, nunc saltem censebat initiari. At ego, quamquam cupienti voluntate præditus, tamen religiosa formidine retinebar. Quod enim sedulò percontaveram, difficile religionis obsequium,