Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/384

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

clementer, velut manum sacerdotis osculabundus, rosis decerptis, pessimæ mihique detestabilis jamdudum beluæ istius corio te protinus exue. Nec quidquam rerum mearum reformides, ut arduum. Nàm hoc eodem momento, quo tibi venio, simul et ibi præsens, quæ sunt consequentia sacerdoti meo per quietem facienda præcipio. Meo jussu tibi constricti comitatus decedent populi. Nec inter hilares cerimonias et festiva spectacula, quisquam deformem istam, quam geris, faciem perhorresceret ; vel figuram tuam repentè mutatam, sequius interpretatus aliquis, malignè criminabitur. Planè memineris, et penita mente conditum semper tenebis, mihi reliqua vitæ tuæ curricula, adusque terminos ultimi spiritus vadata. Nec injurium, cujus beneficio redieris ad homines, ei totum debere quod vives. Vives autem beatus, vives in mea tutela gloriosus ; et cùm spatium seculi tui permensus ad inferos demearis ; ibi quoque in ipso subterraneo semirotundo, me, quam vides Acherontis tenebris interlucentem, Stigiisque penetralibus regnantem, campos Elysios incolens ipse, tibi propitiam frequens adorabis. Quòd si sedulis obsequiis et religiosis ministeriis, et tenacibus castimoniis numen nostrum promerueris ; scies ultra statuta