Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/382

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Deorum matrem, hinc autochthones Attici Cecropiam Minervam ; illinc fluctuantes Cyprii Paphiam Venerem ; Cretes sagittiferi Dictynnam Dianam ; siculi trilingues Stygiam Proserpinam, Eleusinii vetustam deam Cererem ; Junonem alii, alii Bellonam, alii Hecaten ; Rhamnusiam alii, et, qui nascentis dei solis inchoantibus radiis illustrantur Æthiopes, Ariique, priscaque doctrina pollentes Ægyptii, cerimoniis me prorsus propriis percolentes, appellant vero nomine reginam Isidem. Assum tuos miserata casus, assum favens et propitia. Mitte jàm fletus et lamentationes omitte ; depelle mœrorem. Jàm tibi providentia mea illucescet dies salutaris. Ergò igitur imperiis istis meis animum intende sollicitum. Diem, qui dies ex istâ nocte nascetur, æterna mihi nuncupavit religio : quo sedatis hybernis tempestatibus, et lenitis maris procellosis fluctibus, navigabili jàm pelago rudem dedicantes carinam, primitias commeatus libant mei sacerdotes. Id sacrum nec sollicita, nec profana mente debebis opperiri. Nàm meo monitu sacerdos, in ipso procinctu pompæ, roseam manu dextra sistro cohærentem gestabit coronam. Incontanter ergò, dimotis turbulis, alacer continuare pompam, mea volentia fretus ; et de proximo