Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/350

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

stringebat diadema candida, ferebat et sceptrum. Irrupit alia, quam putares Minervam, caput contecta fulgenti galea, et oleaginea corona tegebatur ipsa galea ; clypeum attollens, et hastam quatiens, et qualis illa cùm pugnat. Super has introcessit alia, visendo decore præpollens, gratia coloris ambrosei designans Venerem : qualis fuit Venus, cùm fuit virgo, nudo et intecto corpore perfectam formositatem professa ; nisi quòd tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pubem, quam quidem laciniam curiosulus ventus satis amanter nunc lasciviens reflabat : ut dimota, pareret flos ætatulæ : nunc luxurians aspirabat ; ut adhærens pressulè membrorum voluptatem graphicè laciniaret, ipse autem color Deæ diversus in speciem : corpus candidum, quod cœlo demeat ; cærulum, quod mari remeat.

Jàm singulas virgines, quæ Deæ putabantur, sui obibant comites. Junonem quidem Castor et Pollux, quorum capita cassides æratæ stellarum apicibus insignes contegebant, sed et isti Castores erant scenici pueri. Hæc puella, varios modulos lasciva concinente tibia, procedens quieta et inaffectatâ gesticulatione ; nutibus honestis, pastori pollicetur, si sibi præmium