Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/334

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

fratris obsequens, hoc enim nomen sola sciebat, respecto etiam signo ejus, quod offerebatur : gnaviter, ut præceptum fuerat, incomitata festinat.

Sed ubi fraudis extremæ lapsa decipula laqueos insidiarum accessit : tunc illa uxor egregia, sororem mariti, libidinosæ furiæ stimulis efferata, primum quidem nudam flagris uberrimè verberat ; dehinc, quod res erat, clamantem quoque, quòd frustrà pellicatus indignatione bulliret, fratrisque nomen sæpius iterantem, velut mentitam, atque cuncta fingentem, titione candenti inter media femina detruso, crudelissimè necavit. Tunc acerbæ mortis exciti nuntiis frater et maritus, accurrunt ; variisque lamentationibus defletam puellam, tradunt sepulturæ.

Nec juvenis sororis suæ mortem tàm miseram, et minimè, ut par erat, illatam,