Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/320

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

intelligentem, sensum nutribus exprimentem. Sed priùs est, ut vobis, quod initio facere debueram, vel nunc saltem referam, quis iste, vel undè fuerit Thyasus, hoc enim nomine meus nuncupabatur dominus. Oriundus patria Corintho, quod caput est totius Achaïæ provinciæ, ut ejus prosapia atque dignitas postulabat, gradatim permensis honoribus, quinquennali magistratui fuerat destinatus : et, ut splendori capessendorum responderet fascium, munus gladiatorium triduani spectaculi pollicitus, latius munificentiam suam porrigebat. Denique gloriæ publicæ studio, tunc Thessaliam etiam accesserat, nobilissimas feras et famosos inde gladiatores comparaturus.

Jàmque ex arbitrio dispositis coëmptisque omnibus ; domuitionem parabat, spretis luculentis illis suis vehiculis, ac posthabitis decoris rhedarum carpentis, quæ partim contrecta, partim revelata, frustrà novissimis trahebantur consequiis ; equis etiam Thessalicis, et aliis jumentis Gallicanis, quibus generosa soboles perhibet pretiosam dignitatem ; me phaleris aureis, et fucatis ephippiis, et purpureis tapetis, et frenis argenteis, et pictilibus baltheis, et tintinnabulis