Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/298

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

carnificis : unus è curiâ senior, præ cæteris compertæ fidei, atque auctoritatis præcipuæ, medicus, orificium urnæ manu contegens, ne quis mitteret calculum temerè, hæc ad ordinem pertulit.

Quod ætatis sum vobis approbatus, me vixisse gaudeo, nec patiar, falsis criminibus petito reo, manifestum homicidium perpetrari : nec vos, qui jurejurando adstricti judicaris, inductos servuli mendacio, pejerare, ipse non possum, calcata numinum religione, conscientiam meam fallens, perperam pronuntiare. Ergò, ut res est, de me cognoscite. Furcifer iste venenum præsentaneum comparare sollicitus, centumque aureos solidos offerens pretium, mecum olim convenerat : quod ægroto cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis veterno vehementer implicitus, vitæ se cruciatui subtrahere gestiret.

At ego perspiciens malum istum verberonem blaterantem atque inconcinnè