Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/294

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

exemplo legis Atticæ, Martiique judicii, causæ patronis denuntiat præco, neque principia dicere, neque miserationem commovere.

Hæc ad istum modum gesta compluribus, cognovi. Quibus autem verbis accusator egerit, quibus rebus diluerit reus, ac prorsus orationes, altercationesque, neque absens ipse apud præsepium scire, neque ad vos quæ ignoravi possum enuntiare, sed quæ planè comperi, ad istas litteras proferant.

Simul enim finita est dicentium contentio, veritatem criminum fidemque probationibus certis instrui, nec suspicionibus tantam conjecturam permitti placuit : atque illum potissimum servum, qui solus hæc ista gesta esse scire diceretur, sisti modis omnibus oportere. Nec tantillum cruciarius ille, vel fortuna tàm magni judicii, vel confertæ conspectu curiæ, vel certè noxia conscientia sua deterritus, quæ ipse finxerat, quasi vera adseverare atque adserere incipit. Quod se vocasset indignatus fastidio novercæ juvenis ; quod ulciscens injuriam, filii