Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/260

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

velut emersus è gravi crapula, nutabundus tamen, et tot plagarum dolore saucius, baculoque se vix sustinens, civitatem adventat : confususque de impotentia, deque inertia sua quidquam ad quemquam referre popularium, sed tacitus injuriam devorans, quosdam commilitones nactus, istas tunc clades enarrat suas. Placuit, ut ipse quidem contubernio se tantisper absconderet : nam præter propriam contumeliam, militaris etiam sacramenti genium ob amissam spatham verebatur, ipsi autem, signis nostris enotatis, investigationi vindictæque sedulam darent operam.

Nec defuit vicinus perfidus, qui nos illic occultari nuntiaret. Tùm commilitones, accersitis magistratibus, mentiuntur sese multi pretii vasculum argenteum præsidis in via perdidisse : idque hortulanum quemdam reperisse, nec velle restituere, sed apud familiarem quemdam sibi delitescere. Tunc magistratus, et damno præsidis nomine cognito, veniunt ad diversorii nostri fores : clarâque voce denuntiant hospiti nostro : nos, quos occultaret apud se, certò