Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/200

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Pistor ille, qui me pretio suum fecerat, bonus alioqui vir et apprimè modestus, pessimam et ante cunctas mulieres longè deterrimam sortitus conjugem, pœnas extremas tori larisque sustinebat : ut hercules ejus vicem ego quoque tacitus frequenter ingemiscerem. Nec enim vel unum vitium nequissimæ illi feminæ deerat ; sed omnia prorsus, ut in quamdam cænosam latrinam, in ejus animum flagitia confluxerant, scæva, sæva, virosa, ebriosa, pervicax, in rapinis, turpibus avara, in sumptibus fœdis profusa : inimica fidei, hostis pudicitiæ. Tunc spretis atque calcatis divinis numinibus, in vicem certæ religionis, mentita sacrilega præsumptione Dei, quem prædicaret unicum, confictis observationibus vacuis, fallens omnes homines, et miserum maritum decipiens matutino mero et continuo stupro corpus manciparat.

Talis illa mulier, miro me persequebatur odio. Nàm et anteluciò recubans adhuc, subjungi machinæ novitium clamabat asinum : et statim ut cubiculo primùm processerat, insistens jubebat, incoram sui plagas mihi quàm plurimas irrogari, et, cùm tempestivo