Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/16

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

patriam Lucii illius multos numero, qui reum pœnas daturum sceleris inquirerent.

Hic eo narrante, veteris fortunæ, et illius beati Lucii, præsentisque ærumnæ et infelicis asini facta comparatione, medullitus ingemebam. Subibatque me, non de nihilo veteris priscæque doctrinæ viros finxisse, ac pronuntiasse, cæcam et prorsus exoculatam esse fortunam : quæ semper suas opes ad malos et indignos conferat ; nec unquam judicio quemquam mortalium eligat : immò verò cum his potissimum diversetur, quos, procul si videret, fugere deberet : quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immò contrarias nobis attribuat ; ut et malus boni viri fama glorietur, et innocentissimus contrà noxiorum more plectatur. Ego denique, quem sævissimus ejus impetus in bestiam, et extremæ sortis quadrupedem, deduxerat, cujusque casus etiam cuivis iniquissimo dolendus, atque miserandus meritò videretur, crimine latrocinii in hospitem mihi carissimum postulabar. Quod crimen non modò latrocinium, verum etiam parricidium quisque rectius nominaret. Nec mihi tamen licebat causam meam