Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/138

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

multivaga scaturigine. Quæ simul dulcem ac mellitum corporis nidorem persentiscunt, parvis quidem, sed numerosis et continuis morsiunculis penitus inhærentes, per longi temporis cruciatum ita, carnibus atque ipsis visceribus adesis, homine consumpto, membra nudarunt : ut ossa tamen viduata pulpis, nitore nimio candentia funestæ cohærerent arbori.

Hac quoque detestabili desertâ mansione, paganos in summo luctu relinquentes, rursùm pergimus : dieque toto campestres emensi vias, civitatem quamdam populosam et nobilem jàm fessi pervenimus. Inibi larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longè quæsituris firmæ latebræ viderentur, et annonæ copiosæ beata crebritas invitabat. Triduo denique jumentorum refectis corporibus, quo venui cariores videremur, ad mercatum producimur : magnaque voce præconis pretia singulis nuntiantis, equi atque alii asini opulentis emptoribus præstinantur, at me relictum solum, ac subsicivum cum fastidio plerique præteribant. Jàmque tædio contrectationis eorum, qui de dentibus nostris ætatem computabant, manum cujusdam fœtore sordentem, qui gingivas idemtidem meas putridis scalpebat digitis, mordicus arreptam,