Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, II.djvu/120

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

pretiosum conditum : meo atque aliorum jumentorum dorso repositum asportans, sedes pristinas deserit. Gerebamus infantulos et mulieres : gerebamus pullos, anseres, hœdos, catellos, et quidquid infirmo gradu fugam morabatur, nostris quoque pedibus ambulabat. Nec me pondus sarcinæ, quamquam enormis, urgebat, quippè gaudiali fuga detestabilem illum exectorem virilitatis meæ relinquentem.

Silvosi montis asperum permensi jugum, rursùsque reposita camporum ad spatia pervecti, jàm vespera semitam tenebrante, pervenimus ad quoddam castellum frequens et opulens : unde nos incolæ nocturna, immò verò matutina etiam prohibebant egressione. Lupos enim numerosos, grandes, et vastis corporibus sarcinosos, ac nimia ferocitate sævientes, passim rapinis adsuetos infestare cunctam illam regionem jàmque ipsas vias obsidere, et in modum latronum prætereuntes aggredi ; immò verò vesanâ fame rabidos finitimas expugnare villas : exitiumque inertissimarum pecudum ipsis