Page:Andry de Boisregard - De la Génération des vers, 1741, tome II.djvu/458

Cette page a été validée par deux contributeurs.

felicissimo scientiarum hoc sæculo, in que per experimenta, solidaque Mathematices præcepta, rerum cause illustrantur, fortuito putredinis casui tribuere, quæ constans & perpetua seminibus inhærens naturæ lex moderatur & dirigit.

Non enim putredo est quæ viventia producit imperfecta ; sed putrescentium rerum calor & fermentatio, rerum semina undequàque vagantia per orbem, fœcundat, ut ita dicam, sive potius futuri animalculi primordia fœcundato in ovulo torpida & inertia excitat, fermentat, ac veluti primam vitæ auram eisdem inspirat, idemque cum illis agit quod calor solis, aut gallinæ incubatio gallinaceis cum ovis & in Bombicum ovulis.

Quæ superius de Insectis universe diximus, ad Lumbricos quoque in homine nascentes jure quodam possunt accommodari, ut pote qui non à putrescente generantur, κακοχύλω sicuti vulgo putant Pseudogalenici, sed ab eodem Lumbricorum ovula in intestinis latentia excitantur, & ad vitæ actus reducuntur.

Latus itaque Lumbricus ab ovo sui generis originem ducit suam, & sicuti singularum rerum singulæ sunt proprietates, à quibus ne minimum quidem deflectere queunt ob inviolabiles naturæ leges iisdem impositas ; ita & lumbrici lati, naturâ suâ, progigni solent in fœtu hærente adhuc in utero matris ; paulatim crescunt in orbiculos, donec fasciarum, more universam intestinorum molem adæquent. Non nisi post plurium