Page:Andry de Boisregard - De la Génération des vers, 1741, tome II.djvu/456

Cette page a été validée par deux contributeurs.

dem semper, sed assecutum me id esse nunquam putavi. Nunc si tu vir auctoritate & doctrina apud Galliarum medicos celeberrimus ita de me sentis, in dubium pene revoco judicium meum, nec me prorsus audeo contemnere, ne à te dissentiam, & enitar multo etiam quàm antea diligentius ut accedam proxime, si ullâ ratione potero, quò tu me pervenisse jam existimas, ut aliquando veritati jure des, quod fortasse nunc humanitati magna ex parte largiris.

Valde gaudeo tractationem de Lumbricis per observationes & experimenta a te susceptam, quàm primum elegantissimis Parisiensibus typis edendam esse ; quod quidem argumentationis genus cum omnino novum sit & à paucis tali methodo exornatum, magnam ex eo te laudem & existimationem à cunctis reportaturum esse confido. Age igitur, opusque utilitati publicæ summopere necessarium quam citissime poteris expedias.

Cum Epistolâ accepi quoque schema Lumbrici lati, plurium ulnarum longitudine, à triginta circiter annorum viro, pleuritide ac delirio laborante, excreti. Latus itaque Lumbricus cum non occurrat frequenter in praxi, quatuor funt quæ de illo à me petis. 1. Quidem, an ab ovo ducat originem ? 2. Deinde undenam tanta ipsi longitudo ? 3. An ab utero matris, ut Medicinæ parens observavit, ferant ipsum ægroti. Denique, frequensne sit in urbe Româ, ut in Hollandia esse solet ? An vero rarus ut in Galliis ? Quæris iterum utrum experimenta à me re-