Page:Amable Floquet - Histoire du privilege de saint Romain vol 2, Le Grand, 1833.djvu/620

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


PREMIERS STATUTS de la confrérie de Saint-Romain
(mars 1292).


Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis. Capitulum Rothomagensis ecclesie, decanatu ejusdem vacante, salutem in domino sempiternam. Inter ceteras petitiones personis quibus libet offerendâs, exauditionis majoris et velocioris graciâ illas non immerito credimus esse dignas, quarum consensus et executio ad omnipotentis Dei laudem, ad beate et gloriose, semper que virginis Marie honorem, et beati Romani, aliorun que sanctorum gloriam, et etiam ad edificationem ecclesie proficere dinoscuntur, nec rogatonec roganti afferunt detrimentum, quin potiùs, salubre commodum et juvamen. Sanè dilecti et fideles nostri octo minores canonici videlicet quindecim marcharum et quindecim librarum in nostrà Rothomagensi ecclesiâ, zelo fidei et devotionis accensi, considerantes et piè attendentes quod, temporibus retroactis, plures de choro Rothomagi, tàm sacerdotes quàm diaconi, subdiaconi, quondàm beneficiati in Rothomagensi ecclesiâ, qui, tempore quo vivebant, fuerant vite laudabilis et conversationis honeste, ad tante devenerant infortunium paupertatis, quod ad eorum sustentationem non suppetebant proprie facultates, nec in fine vite sue habebant undè fierent eorum exequie secundùm consuetudinem Rothomagensis ecclesie, immo opportebat eos, urgente inopiâ, ad domum Dei deferri et ibi quasi inhonestam habere et recipere sepulturam, quod vertebatur, ac cùm sic accidit, in dedecus et opprobrium vertitur memorate ecclesie manifestum. Ad delendum autem hujus modi dedecus et opprobrium, predicti minores canonici nobis supplicaverunt humiliter ut concederemus eis instituere et habere confratriam seu fraternitatem in nostrà Rothomagensi ecclesiâ, in honore sanctorum archi pontificum ac etiam ejusdem ecclesie patronorum Nigasii, Melloni, Romani, Audoeni, Ansberti, Victricii, aliorum que sanctorum Rothomagensis ecclesie patronorum. Nos enim unanimi concurrentes assensu, pensatâ utilitate Rothomagensis ecclesie pariter et honore, attendentes devotionem quam habent dicti minores canonici et se habere profitentur ad sanctos predictos, ad eorum non modicam înstantiam, et ad divini cultûs augmentum, concedimus habere et instituere confratriam seu fraternitatem in nostrâ Rothomagensi ecclesiâ, in honore Dei et beate virginis Marie et predictorum sanctorum, inter quos beatissimum Romanum voluerunt habere precipuum fraternitatis sue dominum et magistrum, ut ipsius qui assidue orat pro populo et pro civitate istâ apud Dominum precibus adjuventur.

Universi si quidem fratres fratemitatis predicte, annis singulis, in