Page:Amable Floquet - Anecdotes normandes, deuxieme edition, Cagniard, 1883.djvu/382

Cette page a été validée par deux contributeurs.


lectis, ipsis quoque notariis, me adjuncto, et testibus suprascriptis debite adjuratis et decenter convocatis, deinceps, ut moris est, ad valvas presentis ecclesie per prefatum Tuvache ad hoc a Capitulo deputatum, omnibus et singulis jus ad electionem hujusmodi interesse pretendentibus, ac specialiter et nominatim venerabilibus viris ma. Johanne Lenfant et G. Le Boursier, qui ad negocium hujusmodi personaliter evocati extiterant et citati, post relacionem convocationis hujusmodi ab eodem Tuvache capitulariter factam, unacum ceteris absentibus, si qui essent, contumacibus reputatis, prestitoque ab ipsis dominis canonicis, omnibus et singulis, videlicet per ipsum dictum decanum ad manus domini cantoris, etperalios ad manus ipsius domini decani, unanimi voce, juxta formant juramenti capitulariter perlectam juramento, necnon per procuratores dontinorum canonicorum absentium in animas eorumdem constituentium, ac deinde per predictum Tuvache, cancellarium, vice Capituli factis monitionibus et protestationibus consuetis, etiam a jure constitutis, sub hoc verborum tenore : Ego Stephanus Tuvache, etc., et subsequenter ab eodem domino decano verbo Dei elegantissime exposito, viis quoque eligendi luculenter declaratis, placuit eisdem dominis capitulantibus, in ipso negocio, per viam Spiritus Sancti seu divine inspirationis procedere ac hymnurn que incipit : Veni, Creator Spiritus, flexis in terrant genibus, voce erecta, devote decantare, et statim, circa finent decantationis primi versus, subito et repente, nullo hominis interveniente tractatu, prefati Chuffes et Le Veneur, primi ex ipsis dominis canonicis, ceterique assistentes, unanimiter ac una voce, nullo penitus discrepante, Spiritus Sancti gratia, ut veraciter credendum est, eos inspirante, Reverendissimum in Christo patrem et dominunt dominum Georgium de Ambasia, nunc ecclesie Narbonensis archiepiscopum, virum quidem providunt et discretum, in etate, litteratura, et sacro presbyteratus ordine constitutum, de legitimo matrimonio procreatum, in spiritualibus et temporalibus plurimum circumspectum, ac de vite et morunt honestate aliisque virtutum meritis multipliciter in Domino commendatum, in suum et ecclesie predicte Rothomagensis archiepiscopum et pastorem postulandum duxerunt et nominaverunt, ac in eum uno voto unoque spiritu condescenderunt et mentes suas direxerunt. Quo facto, mox prefati Domini, canticum illud Te Deum laudamus decantantes, et exe-