Page:Amable Floquet - Anecdotes normandes, deuxieme edition, Cagniard, 1883.djvu/378

Cette page a été validée par deux contributeurs.

dium admissi, nec plures sederunt in eodem loco pro prandio. In aliis vero cameris fuerunt composite et ordinate mense in quibus sederunt omnes portantes habitum ecclesie Rothomagensis, ad partent, sex officiarii domus domini archiepiscopi, videlicet clericus vicariatus, clericus officii, duo custodes regestrorum et duo tabelliones sigilli, tresdecim advocati, decem procuratores, viginti duo notarii et octo apparitores curie spiritualis, aliique officiarii, familiares et servitores tara domini archiepiscopi quant Capituli et singulorum eorumdem, absque eo quod inter eos essent interpositi aliqui laici, invitati per dominum episcopum Lexoviensem, ut nobiles viri : baillivus Rothomagensis, baillivus de Caleto et quidam alii spectabiles et honorabiles viri, qui, ad partent, in alio loco segregato a predictis, sederunt et collocati fuerunt, prout eciam alias ita factum fuerat in talibus et fieri consueverat, ut dicebatur. Post singulorum situacionem fuit ministratum splendide et habundanter ac eciam magnifice ut sequitur : Habuit enim quilibet canonicus sedens in mensa scutiferum sive clericum, qui servivit sibi in dicto prandio ; et primo fuit ministratum domino archiepiscopo de cerasis in uno plato cooperto, et in alio eciam cooperto de tribus parvis pastillis vituli ; et consequenter fuit ministratum aliis, in dicta aula existentibus, de cerasis et pastillis cum vino albo. Postea fuit ministratum eidem domino archiepiscopo, in uno plato cooperto, de venacione cum potagio nigro, et de uno cappone grasso, in alio plato eciam cooperto, cum potagio albo, cum amigdalis et drageya desuper, et eodem modo domino episcopo Baiocensi, sed sine coopertura. Consequenter aliis sic ministratum fuit, duobus tamen canonicis ad unum platum existentibus, et qualibet vice vinum variabatur, et melius dabatur habundanter. Postmodum vero eidem domino archiepiscopo consequenter et aliis fuit multum honorifice ministratum de assato sive assatis, et situaverunt in plato dicti domini archiepiscopi unum porcelletum seu cochon gallice, duos ancerulos, unum heron, medium unius capreti, quatuor pullos, quatuor collumbas juvenes et unum cuniculum cum salsamentis pertinentibus, et consimiliter domino episcopo Baiocensi et eciam canton et archidiacono Augi insimul. In aliis platis, licet essent duo canonici in uno plato assignati, fuit facta diminucio talis quod in quolibet plato fuerunt positi solummodo unus ancerulus, unus porcelletus, quidam butor,