Page:Amable Floquet - Anecdotes normandes, deuxieme edition, Cagniard, 1883.djvu/376

Cette page a été validée par deux contributeurs.


associandum, ad locum paratum pro prandio, uno dextrante, alio vero ad sinistram, et archiepiscopo in medio existente unacum officiariis suis et curie sue spiritualis advocatis, notariis, procuratoribus et apparitoribus seu clientibus, et simul incedentes reperierunt in ecclesia Rothomagensi dominos cantorem et omnes canonicos presentes, suosque officiarios et familiares prope parvum hostium per quod dictus dominus archiepiscopus, veniendo de manerio archiepiscopali, intrat ecclesiam predictam, et ibidem prefatus dominus archiepiscopus dictis dominis cantori et canonicis dixit et exposuit quod suus officialis aut ejus locumtenens, in talibus pastibus, debebat juxta eum ad sinistram sedere aut saltim post cantorem in mensa sua, qui domini cantor et canonici responderunt eidem domino archiepiscopo quod, actento quod ipse presens esset, non erat necesse vel congruum quod alius representaret suam personam vel prerogativas sue dignitatis. Item dixerunt quod suus officialis non erat tunc presens. Item dixerunt quod ille qui tune representabat personam officialis, scilicet magister Johannes Boesselli, erat cappellanus in ecclesia Rothomagensi. Quibus auditis, idem dominus archiepiscopus protestatus fuit quod, propter qualemcumque situacionem que fieret in dicto prandio, nullum prejudicium fieret circa situacionem suorum vicariorum et officialis. Item venerabilis et circumspectus vir magister Andreas Marguerie, archidiaconus Parvi Caleti et canonicus dicte Rothomagensis ecclesie, dixit et exposuit quod dictus dominus episcopus Lexoviensis debebat in secunda mensa, cum dictis dominis canonicis ecclesie Rothomagensis predicte, situari, et quod aliqui alii cujuscumque status aut dignitatis non debebant in dicto pastu cum eisdem interesse, et quod dictus pastus domino archiepiscopo ecclesieque Rothomagensi et Capitulo debebatur et non cuicumque alteri, et eciam quod omnes persone in dicta Rothomagensi ecclesia dignitatem seu dignitates obtinentes debent in prima mensa situari, protestando specialiter et expresse quod, si aliquid in contrarium premissorum fieri contingat, quod hoc non possit aut debeat trahi ad consequenciam, nec eciam per hoc prejudicium aliquod predictis de Capitulo generari, quibus protestationibus sic hinc et inde factis, omnes insimul incedentes iverunt ad domum Sancti Candidi, que erat ornamentis et pannis decorata, in qua multum honorifice fuerunt recepti, et, post benedictionem datam per dominum