Page:Amable Floquet - Anecdotes normandes, deuxieme edition, Cagniard, 1883.djvu/374

Cette page a été validée par deux contributeurs.


similibus fieri solitum ; quibus, propter hanc michi gratiose dilacionem concessam, expresse consencio quod eorum, de quo premissum est, juri in petitorio vel possessorio nullo modo denegetur (peut-être aurait-il fallu écrire derogetur), quod prandium eciam promitto per me personaliter, aut per alium vice mea, in termino sic michi gratiose concesso, eis omni modo facere et adimplere, et ad observacionem promissionis hujusmodi obligo me et mea bona, tam presentia quant futura, usque ad satisfactionem plenariam, per presentes litteras, mea propria manu subscriptas et pontificali meo sigillo munitas, et in casu negligentie mee vel meorum, ad redimendas vexaciones ipsorum dominorum archiepiscopi et Capituli predictorum, eligo michi, ex nunc prout ex tunc, et ex tunc prout ex nunc, domicilium in civitate Rothomagensi, in pallacio archiepiscopali Rothomagensi, ubi volo posse moneri, tam in absencia quant in presencia, per dictum dominum archiepiscopum aut ejus vicarium et officialem, pro complemento promissionis mee predicte, et si, pendente dicta dilacione, me, quod absit ! eximi contingeret ab humanis, vel ad aliam dignitatem transferri, volo et ex nunc prout ex tunc, promitto quod omnia singula bona ad executionem meam spectantia sint et remaneant ipsis dominis, usque ad condignam satisfactionem et debitant, principaliter obligata, et renuncio omni exceptioni juris vel facti que contra premissa dici possent vel proponi. Datum Rothomagi, XXVa mensis januarii, M°CCCC°XXIIIIt° ; in quorum omnium fident et testimonium présentent cedulant manu propria subscripsi et pontificali meo sigillo muniri jussi. Zanonus, manu propria. » — Ea propter, hac die Nativitatis beati Johannis Baptiste, comparebat, dictum prandium sive pastum facturus et liberaturus, dominum Reverendissimum in Christo patrem archiepiscopum, necnon dominos cantorem et ceteros in dignitatibus constitutos ceterosque dominos canonicos deprecando, quatinus, si ita sollempniter, ne ita magnifiée et reverenter esset paratum sicut excellentia talium virorum et tantarum personarum requirebat, sicut persona domini archiepiscopi et aliorum presentium, inter quos sunt viri magne existintacionis, et singuli honorande veneracionis, suscipere vellent gratanter et sua amicabili supportatione supplere ad quod minus esset et habere pro impleto, nec imputare alicui subtilitati deffectum sive diminucionem, sed simplicitati sive inexperiencie, eo quod non sit expertus in talibus in ista