Page:Œuvres de Vincent de Lérins et de St Eucher de Lyon, 1834.djvu/474

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

DEYS QYULRBIAQUT LIBER | DE ORATIONE DOMINICA. Evangelica pracepta, fratres dilectissimi, nihil aliud sunt quam magisteria divina, fundamenta ædificandæ spei, firmamenta corroborandæ fidei, nutrimenta fovendi cordis, gubernacula dirigendi ilineris, præsidia obtinendæ salutis ; quæ, dum dociles credentium mentes in terris instruunt, ad cœlestia regna perducunt. Multa et per prophetas, servos suos, dici Deus voluit et audiri, sed quanto majora quæ Filius loquitur, quæ Dei sermo, qui in prophetis fuit, propria voce testatur ? non jam mandans ut paretur venienti via, sed ipse veniens, et viam nobis aperiens et ostendens, ut, qui in tencbris mortis errantes improvidi et cæci prius fuimus, luce gratie luminati, iter vitz, duce et rectore Domino, teneremus, qui, inter caetera salutaria sua monita et pre-